École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 60- Nativitas Sancti Johannis Baptistae, vig.

60- Nativitas Sancti Johannis Baptistae, vig.

23 VI

60.R

In Vigilia beati Johannis Baptiste tres lectiones de omelia Vigilie. Quod si dominica fuerit, dominicalis omelia in aliquam feriam sequentem transferetur, et tunc tres ultime lectiones erunt de omelia Vigilie ; et hoc idem in omnibus sequentibus Vigiliis sanctorum que habent omelias observeretur, et secundum hec erit sequens lectio septima, vel prima.

60.1a

Secundum Lucam, I, a.1

Fuit in diebus Herodis regis Judee ' sacerdos quidam nomine Zacharias ' de vice Abya * et uxor illi de filiabus Aaron ' et nomen ejus Elisabeth. Et reliqua.

  • Luc. 1, 5.

60.1b

Omelia venerabilis Bede presbiteri. Å .

Ex justis parentibus Johannes est genitus + ut eo confidentius justicie precepta populis daret ' quo hec ipse non quasi novitia didicisset * sed velut hereditario jure a progenitoribus accepta servaret. De sacerdotali prosapia ortus est * ut eo potentius mutationem sacerdocii preconizaret ' quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret.2 Redemptor etenim noster in carne apparens ' sicut rex nobis fieri dignatus est ' regnum nobis celeste tribuendo * ita etiam pontifex factus est ' semetipsum pro nobis offerendo hostiam Deo in odorem suavitatis. Unde scriptum est : Tu es sacerdos in eternum * secundum ordinem Melchisedech. [Ps. 109, 4]

  • Beda Venerabilis, H II 19, CCSL 122, l. 17-28, p. 318-319.
  • PD II 40
  • CPL 1367

60.2 Lectio secunda.

Melchisedech quippe, ut legimus, sacerdos Dei summi ' longe legalis sacerdotii tempora precessit * offerens tunc panem et vinum. Et ideo Redemptor sacerdos esse dicitur ' secundum ordinem Melchisedech * quia ablatis victimis legalibus ' idem sacrificii genus in mysterium sui corporis et sanguinis in novo Testamento offerendum instituit. Quis ergo congruentius ' translationem legalis et substitutionem evangelici sacerdotii ' quam summi juxta legem ' sacerdotis filius prophetaret ? Qui cum et ipse summus sacerdos secundum legem existere posse videretur + maluit docente intrinsecus incommutabili ratione veritatis ' novi Sacerdotis fieri preco * quam successor et heres existere veteris.

  • ibid. l. 28-39, p. 319.

60.3 Lectio tercia.

Maluit doctus in spiritu ' vocatis in desertum populis ' novi Testamenti sacramenta predicare * quam ad se venientibus in Templum ' gloriosissimo illi tunc temporis sacerdotii veteris officio preesse. Pretulit longam solitudinis sitim et esuriem ' continuis hostiarum sollemniis * pilis camelorum et cinctui zone pellicee ' auro textas pontificum postposuit stolas. Ut quid enim hec, fratres mei + nisi ut is qui merito justicie perfectioris ' auctoritatem sibi predicandi asciverat ' ipse etiam [201c] neglectu paterni pontificatus ostenderet ' quia indubius melioris pontificatus preco et precursor existeret ?

  • ibid. l. 39-49, p. 319.

1 I, a] in marg.
2 claresceret] clarescere a.c.