École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 146- Martinus.

146- Martinus.

[F3] infra oct.

146.1 Lectio.1

Nec multo post ' dum agrum cujusdam honorati secundum seculum viri ' preteriret * clamore et luctu turbe plangentis excipitur. Ad quam cum sollicitus astitisset + et quis esset hic fletus inquireret * indicatur unum e familia servulum laqueo sibi vitam extorsisse. Quo cognito * cellulam in qua corpus jacebat ingreditur. Exclusisque omnibus turbis * super stratus corpori aliquantisper oravit. Mox in (h)ora2 illius defunctus erigitur + lentoque conamine enisus assurgere ' apprehensa beati viri dextera, in pedes constitit * atque ita cum eo usque ad vestibulum domus, turba omni inspectante, processit.

  • ibid. 8, 1-3, p. 270.

146.2 Lectio.3

Sub eodem fere tempore * ad episcopatum turonice Ecclesie petebatur. Sed cum erui a monasterio suo non facile posset * Ruricius quidam ' unus ex civibus ' uxoris langore simulato ' ad genua illius provolutus ' ut egrederetur * obtinuit. Ita dispositis jam in itinere civium turmis * sub quadam custodia ad civitatem usque deducitur. Mirum in modum ' incredibilis multitudo non solum ex illo opido ' sed etiam ex vicinis urbibus * suffragio ferendo convenerat. Unaque omnium voluntas eademque sententia fuit ' Martinum episcopatu esse [223a] dignissimum * felicemque fore tali Ecclesiam sacerdote. Pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad construendum episcopum fuerant evocati, impie repugnabant ' dicentes scilicet contemptibilem esse personam * indignumque esse episcopatu hominem vultu despicabilem ' veste sordidum ' crine deformem.

  • ibid. 9, 1-3, p. 270 et 272.

146.3 Lectio.4

Ita a populo sententie sanioris ' hec illorum irrisa dementia est * qui illustrem virum, dum vituperare cupiunt ' predicabant. Nec vero aliud his facere licuit * quam quod populus, Domino volente, cogebat. Inter episcopos tamen qui affuerant * precipue Defensor quidam nomine ' dicitur restitisse. Unde animadversum est * graviter illum lectione prophetica tunc notatum. Nam cum fortuitu lector cui legendi eo die officium erat ' interclusus a populo, defuisset + turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat * unus e circunstantibus, sumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. Psalmus autem hic erat : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos * ut destruas inimicum et defensorem. [Ps. 8, 3] Quo lecto ' clamor populi tollitur * pars diversa confunditur. Atque ita habitum est ' divino nutu hunc psalmum lectum fuisse ' ut testimonium operis sui Defensor audiret * quia ex ore infantium et lactentium in Martino Domini laude perfecta ' et ostensus pariter ' et destructus est Inimicus.

  • ibid. 9, 4-7, p. 272.

1 in marg.
2 (h)ora] corrector add. h ante ora, sed falso.
3 in marg.
4 in marg.