150- Martinus
150.R
Ab isto loco usque ad lectiones Octavarum1 dimittatur vel legatur in mensa.2
150.a
Plerumque autem contradicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret + ita predicatione sancta gentilium animos mitigabat * ut luce eis veritatis [223c] ostensa ' ipsi sua templa subverterent. Curationum vero tam potens in eo gratia erat * ut nullus fere ad eum egrotus accesserit, qui non continuo reciperet sanitatem.
- ibid. = 15, 4 usque = 16, 1, p. 286.
Cum de metu atque impetu barbarorum subita quandam in qua erat civitatem fama turbasset + demoniacum ad se exhiberi jubet * imperat ut an verus esset hic nuntius fateretur. Tunc confessus est sexdecim demones fuisse qui rumorem hunc per populum disseminassent ' ut hoc saltem metu ex illo Martinus oppido fugaretur * barbaros vero numquam irruptionem cogitare. Ita cum hec immundus spiritus media in ecclesia fateretur * metu et turbatione civitas liberata est. Apud Parisius vero dum portam civitatis illius, magnis secum turbis euntibus, introiret * leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est ' atque benedixit. Statimque omni malo emundatus ' postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute * gratias pro sanitate quam receperat agebat. Fimbrie quoque vestimenti ejus aut digitis illigate ' aut collo * persepe ab egrotantibus morbos etiam fugaverunt. Arborius autem vir fidelis ingenii ' cum filia ejus gravissimis quartane febribus ureretur ' epistolam Martini, que casu ad eum delata fuerat ' pectori puelle in ipso accensu ardoris inseruit * statimque fugata febris est. Que res apud Arborium in tantum valuit + ut statim puellam et perpetue virginitati dicaret * neque ab alio eam quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari.
- ibid. = 18, 1 usque = 19, 2, p. 290-292.
Cum ad imperatorem Maximum plures ex diversis partibus episcopi convenissent ' et feda circa principem omnium adulatio notaretur ' seque de generi inconstantia regie clientele sacerdotalis dignitas subdidisset * in solo Martino apostolica au[c]toritas3 permanebat. Nam etsi pro aliquibus supplicandum regi fuit * imperavit potius quam rogavit. Et a convivio ejus frequenter rogatus abstinuit * dicens se mense ejus participem esse non posse ' qui imperatores duos ' unum regno ' alterum vita ' expulisset. Postremo cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret ' sed impositam sibi a militibus divino nutu necessitatem regni ' armis vitam defendisse ' et non alienam ab eo Dei voluntatem videri ' penes quem jam incredibili eventu victoria fuisset ' nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse + tandem victus vel ratione vel precibus ' ad convivium venit * mirum in modum gaudente rege quod id impetrasset. Convive aderant veluti ad diem festum evocati ' summi atque illustres viri + prefectus idemque consul Evodius ' quo nichil umquam illo justius fuit * comites duo summa potestate prediti ' frater regis ' et patruus. Medius inter hos, Martini presbiter accubuerat. Ipse autem, sellula juxta regem posita * consederat. Ad medium fere convivium, ut moris est * pateram regi minister obtulit. Ille sancto admodum episcopo dari potius jubet * expectans atque ambiens ut ab illius dextera poculum sumeret. Sed Martinus ubi ebibit * pateram presbitero suo tradidit + nullum scilicet ex[i]stimans digniorem qui possit prior bibere * nec integrum sibi fore ' si aut regem ipsum ' aut eos qui a rege erant proximi ' presbitero pretulisset. Quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt * ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret. Celeberrimumque per omne palatium fuit * fecisse Martinum in regis prandio ' quod in infirmorum judicum conviviis ' episcoporum nemo fecisset. Eidemque Maximo longe ante predixit futurum ' ut si ad Italiam pergeret ' quo ire cupiebat ' bellum Valentiniano imperatori inferens * sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem ' sed parvo post tempore esse periturum. Quod quidem ita vidimus.
- ibid. = 20, 1-9, p. 294-298.
Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos * ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur. Diabolum vero tam conspicabilem et subjectum oculis habebat + ut sive in propria substantia se contineret ' sive in diversas figuras spiritalesque nequitias transtulisset * qualibet ab eo sub imagine videretur. Quod cum Diabolus sciret se effugere non posse * conviciis eum frequenter urgebat + quia fallere non posset4 insidiis *
- ibid. = 21, 1-2, p. 298.
visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. Nam interdum in Jovis persona ' plerumque Mercurii ' persepe se Veneris ac Minerve transfiguratum vultibus offerrebat. Adversus quem semper interritus ' signo se Crucis et orationis auxilio protegebat. Audiebantur plerumque convicia * quibus illum turba demonum protervis vocibus increpabat. Sed omnia falsa et vana cognoscens * non movebatur objectis. Testabantur etiam aliqui ex fratribus audisse demonem protervis Martinum vocibus increpantem ' cur intra monasterium aliquos ex fratribus qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent ' conversos postea recepisset ' exponentem crimina singulorum * Mar-[223d]-tinum autem Diabolo repugnantem respondisse constanter antiqua5 delicta melioris vite conversatione purgari ' et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis ' qui peccare desinerent. Contradicente diabolo non pertinere ad veniam criminosos ' et, semel lapsis, nullam a Domino prestari clementiam * tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus : « Si tu ipse miserabilis ab hominum insectatione desisteres ' et te factorum tuorum vel in hoc tempore, cum dies judicii in proximo est, peniteret * ego tibi vere confisus in Domino ' Christi misericordiam pollicerer ! »
- ibid. = 22, 1-5, p. 300-302.
Quodam die, Diabolus circumjectus luce et purpura, quo facilius claritate6 assumpti fulgoris illuderet ' veste etiam regia indutus ' diademate ex gemmis auroque redimitus ' calceis auro illitis ' sereno ore ' leta facie ' ut nichil minus quam Diabolus putaretur * oranti in cellula astitit. Cumque Martinus primo aspectu ejus fuisset hebetatus * diu multumque silentium ambo tenuerunt. Tunc prior Diabolus : « Agnosce, inquit, Martine, quem cernis. Christus ego sum * descensurus ad terras. Prius me tibi manifestare volui. » Ad hec cum Martinus taceret ' nec quicquam responsi referret * iterare ausus est Diabolus professionis audaciam : « Martine, quid dubitas credere + cum videris quia Christus ego sum ? » Tunc ille, revelante sibi Spiritu ' ut intelligeret Diabolum esse, non Deum * « Non se, inquit, Jesus Dominus purpuratum et diademate renitentem venturum esse predixit. Ego Christum nisi in eo habitu formaque qua passus est ' nisi crucis stigmata preferentem * venisse non credam. » Ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit * et cellulam tanto fetore complevit ' ut indubia indicia relinqueret Diabolum se fuisse. Hoc ita gestum ut supra retuli * ex ipsius Martini ore cognovi. Nam cum olim audita fide ejus ' vita ' atque virtutibus ' desiderio illius estuaremus + gratam nobis ad eum videndum peregrinationem suscepimus * simulque jam ardebat animus vitam allius scribere + partimque ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus * partim ab his qui interfuerant, vel sciebant, comperti sumus. Quo quidem tempore credi non potest ' qua me humilitate ' qua benignitate susceperit. Miserum me ' pene non audeo confiteri * cum me sancto convivio suo dignatus est adhibere.7 Aquam manibus nostris ipse obtulit. Ad vesperam autem ipse nobis pedes abluit * nec renui + ita au[c]toritate8 illius oppres[s]us sum * ut nefas putarem, si non adquievissem. Sermo autem illius non alius apud nos fuit * quam mundi hujus illecebras et seculi onera relinquenda ' ut Deum Jesum liberi expeditique sequeremur. Prestantissimumque nobis presentium temporum illustris viri Paulini exemplum ingerebat * qui summis opibus abjectis ' Christum secutus solus pene his temporibus evangelica precepta complesset + et vendendo omnia ' et dando pauperibus * quod erat factu impossibile ' possibile fecisset exemplo. Jam vero in verbis ' et confabulatione ejus ' quanta gravitas ' quanta dignitas erat + quam efficax in exsolvendis Scripturarum questionibus ' quam promptus et facilis ? Jesum testor spemque communem * me ex nullius umquam ore ' tantum scientie ' tantum ingenii ' tam boni ' et tam puri sermonis audisse.
- ibid. = 24, 4 usque 25, 7, p. 306-312.
Sed jam interiorem vitam illius ' et cotidianam conversationem et animum Celo semper intentum * nulla umquam explicat oratio + illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et jejuniis ' potentiam in vigiliis et orationibus ' nullumque vacuum ab opere diei tempus ' quo vel ocio indulserit vel negotio * sed nec cibo aut somno quidem ' nisi in quantum nature necessitas cogebat. Numquam hora ulla ' momentumque preteriit ' quo non aut orationi incumberet ' aut insisteret lectioni * quamquam etiam inter legendum, aut siquid aliud forte agebat ' numquam animum ab oratione laxabat. Nimirum, ut fabris ferrariis est moris, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam ferrunt * ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur ' semper orabat. O vere beatus, in quo dolus non fuit * neminem judicans ' neminem damnans ' nulli malum pro malo reddens ! Tantam quippe adversum omnes injurias patientiam assumpserat + ut cum esset summus sacerdos ' impune etiam ab infimis clericis lederetur * nec propter id eos aut a loco umquam amoverit ' aut a sua, quantum in ipso fuit ' caritate repulerit. Nemo umquam illum vidit iratum * nemo ridentem. Unus idemque semper * celestem quodam modo leticiam vultu preferens ' extra naturam hominis videbatur. Numquam in illius ore, nisi Christus * numquam in illius corde, nisi pietas ' nisi pax ' nisi misericordia, inerat. Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius videbantur ' solebat flere peccatis * qui remotum et quietum venenatis linguis ' et vipereo ore carpebant.
- ibid. = 26, 2 usque = 27, 2, p. 312-314.
Decetero siquis hec infideliter legerit * ipse peccabit. Ego michi conscius sum ' me rerum fide et amore Christi ' impulsum ut scriberem * manifesta exposuisse ' vera dixisse.
- ibid. 27, 6-7, p. 316.
[224a]
Hucusque de libello de vita ejus.
150.b
Idem in Dialogo de Martino, libro .IIo.
150.bN
Et nota quod verba que hic recitat Severus sunt verba Galli.
Tempore quodam * beatum virum euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit * orans sibi vestimentum dari. Tunc ille, accersito archidiacono * jussit algentem sine dilatione vestiri. Deinde secretarium ingressus * solus, ut erat illi consuetudo resedit ' usque in eam horam, qua sollemnia agi populo consuetudo deposcebat. Et id non preteribo * quod in secretario sedens ' numquam cathedra usus est. Nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit. Sedebat autem Martinus in cellula rusticana. Ergo hoc secretum beati viri pauper ille captatum, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset ' irrupit * dissimulatum se a clerico querens ' et algere deplorans. Nec mora ' sanctus, paupere non vidente ' intra amphibalum sibi tunicam latenter eduxit * pauperemque contectum discedere jubet. Deinde paulo post archidiaconus ingressus admonet pro consuetudine expectare in ecclesia populum * illum ad agenda sollemnia debere procedere. Cui ille respondens ait : « Pauperem prius ' de se autem dicebat ' oportere vestiri * se ad ecclesiam non posse procedere, nisi vestem pauper acciperet. » Diaconus vero nichil intelligens ' quia extrinsecus indutum amphibalo ' veste nudum interius non videbat * postremo pauperem non comparere causatur. « Michi, inquit, vestis que preparata est deferatur * pauper non deerit vestiendus. » Artatus demum clericus e proximis tabernis bigericam vestem brevem atque hyspidam quinque comparatam argenteis rapit * atque ante Martini pedes iratus exponit. « En, inquit, vestis * sed pauper hic non est. » Ille nichil motus jubet eum paululum stare pro foribus * elaborans ut posset occultum esse quod fecerat. Sed quomodo in sanctis viris latent ista ? Velint nolint * produntur. Cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo veste procedit. Quo quidem die, cum jam altarium, sicut est solemne, benediceret + globum ignis de capite illius vidimus emicare * ita ut in sublime conscendens longius collum crinemque flamma produceret.
- Sulpicius Severus, Dialogus, CSEL 1, II, 1-2, l. 14, p. 180 usque l. 2, p. 182.
- < BHL 5615
Illud autem animadverti sepe, Sulpici ' Martinum dicere solitum * nequaquam sibi in episcopatu eam virtutum gratiam suppetisse ' quam prius se habuisse meminisset. Quod si verum est ' immo quia verum est9 * conicere possumus quanta fuerunt illa que monachus operatus est.
- ibid. 4, l. 17-21, p. 184.
Siquidem ante episcopatum duos mortuos vite restituit + in episcopatu vero, quod pretermisisse te miror ' unum tantummodo suscitatum * cujus rei ego testis sum.
- ibid. 4, l. 29, p. 184 usque l. 2, p. 185.
Eodem fere tempore quo primum episcopus datus est * fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tunc major rerum potiebatur. Is cum Martinum ea petere cognovisset ' que prestare nolebat * jussit eum palatii foribus arceri. Etenim ad animum illius immitem ' uxor accesserat arriana * que totum illum a sancto viro, ne ei debitam reverentiam prestaret ' avertit. Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem adire temptavit * recurrit ad consueta presidia. Cilicio obvoluitur ' cinere conspergitur + cibo potuque abstinet * orationibus ' diebus noctibusque perpetuat. Septimo vero die astitit ei angelus + jubet eum ad palatium ire securum * regias fores, quamlicet clausas, sponte reserandas ' imperatoris spiritum superbum molliendum. Igitur istiusmodi presentis angeli confirmatus alloquio ' et fretus auxilio * palatium petit. Patent lumina + nullus obsistit * postremo usque ad regem nemine prohibente pervenit. Qui cum venientem eminus videret + infrendens cur fuisset admissus ' nequaquam assurgere dignatus est astanti * donec regiam sellam ignis operiret ' ipsumque regem ea parte corporis qua sedebat afflaret incendiis. Ita solio suo superbus excutitur ' et Martino invitus assurgit + multumque complexus quem spernere ante decreverat * virtutem sensisse divinam emendatior fatebatur. Nec expectatis Martini precibus * prius omni prestitit quam rogaretur. Colloquio illum atque convivio frequenter adscivit. Postremo abeunti multa munera obtulit * que vir beatus, ut semper paupertatis sue custos ' cuncta rejecit.
- ibid. 5, l. 15, p. 186 usque l. 13, p. 187.
Cum Maximus imperator rem publicam gubernabat ' vir vita et merito predicandus * Martinum sepius evocatum receptumque intra palatium venerabiliter honorabat. Totus illi cum eo sermo de futuris * de fidelium gloria ' de eternitate sanctorum. Cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat + evangelico illo non inferior exemplo ' pedes sancti flectu rigabat ' crine tergebat * Martinus, quem nulla umquam femina contigisset ' istius assiduitatem, vel potius servitutem, non poterat evadere. Non illa opes regni ' non imperii dignitatem ' non diadema, non pur-[224b]-puram cogitabat * divelli a Martini pedibus, solo strata, non poterat. Postremo a viro suo poposcit ' Martinum uterque compulerunt * ut ei regina preberet convivium. Nec potuit vir beatus obstinatius reluctari.
Componitur castis regine manibus apparatus + cibumque quem ipsa coxerat apponit * per omnia ministrantis modestiam et humilitatem exhibens servientis.
- ibid. 6, l. 17, p. 187 usque l. 6, p. 188.
Verumtamen, quia occasione hujus exempli male usuros esse aliquos arbitraris * illi vero felices erunt ' si a disciplina exempli istius viri non recedant. Videant enim quia Martino semel tantum in vita ' jam ipso septuagenario' non vidua libera ' non virgo lasciviens * sed sub viro vivens ' ipso viro pariter supplicante ' regina servivit et ministravit edenti. Non cum epulante discubuit + nec ausa est participare convivio * sed deferebat obsequium. Quod si quis hoc uti voluerit exemplo * per omnia teneat exemplum. Talis causa sit ' talisque persona + tale obsequium ' tale convivium * et in omni vita semel tantum.
- ibid. 7, l. 27, p. 187 usque l. 12, p. 189.
Quodam autem tempore, dum dioceses circuiret * venantium agmen incurrimus. Canes leporem10 sequebantur + jamque multo spacio victa bestiola, cum undique, campis late patentibus, nullum esset effugium * mortem imminentem jam jamque capienda crebris flexibus differebat. Cujus periculum vir beatus pia mente miseratus * imperat canibus ' ut desisterent sequi ' et sinerent abire fugientem. Qui continuo * ad primum sermonis imperium consisterunt. Crederes vinctos ' immo potius affixos ' in suis herere vestigiis. Ita lepusculus, persecutoribus alligatis * incolumis evasit. Quodam tempore, dum ovem tonsam forte conspexerat * « evangelicum, inquit, mandatum ista complevit. Duas habuit tunicas * unam earum largita est non habenti. Ita ergo et vos facere debetis. » Item cum subulcum algentem ac pede nudum in pellicea veste vidisset * « en, inquit, Adam ejectus de paradiso in veste pellicea sues pascit. Sed nos, illo vetere deposito ' qui adhuc in isto manet * novum Adam potius induamus. » Boves ex parte prata depaverant + porci etiam nonnulla suffoderant * pars cetera, que manebat illesa, diversis floribus quasi picta vernabat. « Speciem, inquit, gerit pars illa conjugii * que, pecore depasta, etsi non penitus gratiam amisit herbarum ' nullam tamen florum retinet dignitatem. Illa vero, quam porci pecora immunda foderunt * fornicationis imaginem fedam pretendit. Ceterum illa portio, que nullam sensit injuriam * gloriam virginitatis ostendit. Herbis fecunda luxuriat + feni in ea fructus exuberat * et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. »
- ibid. 9-10, l. 19, p. 191 usque l. 16, p. 192.
Miles quidam cingulum in ecclesia monachum professus abjecerat * cellulam sibi eminus in remoto, quasi heremita victurus, erexerat. Interea astutus Inimicus variis cogitationibus brutum pectus agitabat * ut conjugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse preceperat ' voluntate mutata, secum potius vellet habitare. Adit ergo Martinum fortis heremita * quid haberet animo confitetur. Ille vero vehementer abnuere cepit * feminamque jam monacho non marito ' incongrua ratione misceri asseruit. Postremo cum miles instaret, affirmans nichil hoc proposito esse nociturum ' se solo conjugis uti velle solatio + porro ne rursus se in sua revolueret non esse metuendum ' se esse militem Christi ' illam quoque in eadem militie sacramenta jurasse ' et pateretur episcopus sanctus sexum suum fidei merito nescientes pariter militare * tunc Martinus ' « Verba * vobis, ait, dicturus sum. Dic michi, inquit, si umquam in bello fuisti * si in acie constitisti. » At ille respondens : « Frequenter, inquit, in acie steti * et bello frequenter interfui. » Ad hec Martinus : « Dic michi ergo. Numquid, in illa acie, que armata in prelio parabatur ' aut jam adversus hostilem exercitum ' collocato cominus pede ' districto ense pugnabas + si feminam stare aut pugnare vidisti ? » Tunc demum miles confusus erubuit * gratias agens ' errori suo se non fuisse permissum ' nec aspera increpatione verborum ' sed vera et rationabili secundum personam militis comparatione correptum. Martinus autem, conversus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba vallaverat * « Mulier, inquit, virorum castra non adeat + acies militum separata consistat * procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. Contemptibilem enim reddit exercitum * si virorum cohortibus turba feminea misceatur. »
- ibid. 11, l. 23, p. 192 usque l. 23, p. 193.
Illud vero, Sulpici, meminisse te credo * quo affectu nobis, cum et tu coram adesses ' illam virginem predicaret ' que ita se penitus ab omnium virorum oculis removisset ' ut ne ipsum quidem Martinum ad se, cum ille eam [224c] officii causa visitare vellet ' admiserit. Nam cum prope agellum illius preteriret, in quo se jam ante complures annos pudica11 cohibebat * audita fide illius atque virtute, divertit ' ut tam illustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret. Nos consequentes gavisuram illam virginem putabamus * siquidem hoc in testimonium virtutis sue esse habituram ' ad quam tanti nominis sacerdos, deposito propositi rigore, venisset. Verum illa fortissimi vincula propositi ' ne Martini quidem contemplatione laxavit. Ita vir beatus, accepta per aliam feminam excusatione laudabili * ab illius foribus que videndam se salutandamque non dederat ' letus abscessit. O virginem gloriosam * que ne a Martino quidem passa est se videri ! O beatum Martinum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit + sed magnificans illius cum exultatione virtutem * inusitatum in his dumtaxat regionibus gaudebat exemplum ! Ergo cum haud longe manere nox imminens coegisset * exenium beato viro eadem illa virgo transmisit + fecitque Martinus * quod antea non fecerat. Nullius enim ille umquam exenium * nullius munus accepit. Nichil ex his que virgo venerabilis miserat refutavit * dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam ' que esset multis sacerdotibus preferenda.
- ibid. 12, l. 1-25, p. 194.