École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 57- Basilides, Cyrinus, Nabor et Nazarius, mm.

57- Basilides, Cyrinus, Nabor et Nazarius, mm.

tl, 12 VI

In festo Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarii martyrum.

Ex gestis eorum . T .

57.N

Et sciendum quod in martyrologio Usuardi et lectionario Romano fit mentio de quibusdam aliis Nazario, et Basilide, Cirino et Nabore, de quibus forte facit festum Ecclesia Romana. Sed de istis fit mentio in quodam alio martyrologio antiquo, et dicitur ibi quod corpus hujus beati Naboris fuit translatum de Roma apud Methim, in cujus honore est edificata abbatia in diocesi Methensi.

57.1 Lectio prima.

Diocleciano deseviente in populum christianum per Iliricum + et Maximiano, qui suo regno additus fuerat, per Ytaliam * fuerunt inter milites Christi ' Basilides ' Cirinus ' Nabor atque Nazarius ' clarissimis orti Rome natalibus. Hi in civitate Aurelia tenentes sancte religionis tramitem * imminente persecutione, omnibus que habebant in usus pauperum erogatis ' occulte trans mare secesserunt. Ubi sub Platone prefecto militantes * ad viam veritatis quam plurimos reduxerunt. Cumque quadam nocte orationi instarent * in contemplatione suspensi audierunt vocem dicentem sibi : « Non licet vobis, dilectissimi mei, huic domino mortali servire * sed potius convenit vobis pro nomine meo crudelia hujus seculi sustinere adversa. » Quibus respondentibus ' « Domine ' parati sumus pro te omnium tormentorum sustinere cruciatus »  * ait eis Dominus : « Ite ad mare + et ibi invenietis modicum vehiculum et necessaria preparata * in quo revertemini ad vestra natalia. Et per passionis certamen quod ibi sustinebitis * dabo vobis coronam perpetuam. »

  • cf. BHL 1020

57.2 Lectio secunda.

Igitur, accepta licencia a predicto prefecto, venientes ad mare ' invento predicto vehiculo cum necessariis preparatis * angelico suffulti remigio ' ad litus pervenerunt optatum. Et ingredientes Aureliam * ad domum perrexerunt parentum. Quod ut audivit Aurelius, urbis illius prefectus * ipsos inquiri jussit. Et cum inventi fuissent divina populis predicantes * ducti sunt ad ejus presentiam. Cumque interrogati fuissent quo fugissent ab ejus presentia ' ne diis immortalibus sacrificarent * responderunt : « Non fugimus + sed mandatum Domini nostri fecimus * qui dixit nobis : Si vos persecuti fuerint in unam civitatem * fugite in aliam. » Cumque contempnentes jussa imperatorum nolent diis immolare * precepto ejus positi sunt in carcere. Ubi facta oratione ad Dominum ' ut ostenderet omnibus qui erant ibidem ipsos esse veros Dei cultores + subito tantus splendor in ipso carcere emicuit * [201a] quod Marcellus, custos carceris ' et multi alii, qui erant in carcere ' crediderunt in Dominum.

57.3 Lectio tercia.

Post triduum autem educti * ducti sunt ad imperatorem Maximianum. Multaque facta disputatione de vanitate deorum ' et contemptis ejus minis * reclusi sunt iterum in carcere ' acutissimis scorpionibus lacerati. Et fusis precibus ibidem ad Dominum ' ut eos in perpetuum secum vivere faceret + propter cujus verbum non timebant eos qui corpus occidere poterant * post dies septem educti de carcere ' et ad presentiam imperatoris adducti ' post derisionem culture deorum ' et contemptum minarum ejus ' decapitati sunt ' et feris ad devorandum expositi. Sed per Dei gratiam corpora eorum custodita illesa * a christicolis sepulta sunt tercio miliario ab Urbe ' in loco qui dicitur cathacumbas.