121- Nativitas, BMV, F[4] infra oct.
In alia feria.
121.1 Lectio prima.1
Et angelum Maria quasi virum ' specie mota trepidavit * quasi non incognitum '
audito nomine rec[o]gnovit. Peregrinata est igitur in viro ' que non est peregrinata
in angelo * ut agnoscas aures religiosas ' oculos verecundos. Denique salutata
obmutuit * et appellata respondit. Sed que primo turbavit affectum * postea promisit
obsequium. Quam vero religiosa in propinquis fuerit * Scriptura divina commemorat.
Nam et humilior facta est ' ubi a Deo se cognovit electam + et statim ad cognatam
suam in montana processit * non utique ut exemplo crederet ' que jam crediderat
oraculo + beata
[Luc. 1, 45] * et tribus cum ea mensibus mansit.enim, inquit
' que credidisti
- ibid. = 11-12, c. 221C-222A.
121.2 Lectio secunda.2
Tanti autem temporis intervallo non fides queritur ' sed pietas exhibetur + et hoc
postea quam in utero par(i)entis exiliens puer ' matrem Domini salutavit * prius
ostendens obsequium devotionis quam nature. Inde tot sequentibus signis ' cum
sterilis pareret ' virgo conciperet ' loqueretur mutus ' adoraret magus ' expectaret
Symeon ' sydera nuntiarent * Maria, mobilis ad introitum, immobilis ad miraculum ' conservabat,
[Luc. 2, 19] quamvis mater Domini ' discere tamen precepta Domini desiderabat * et que
Dominum genuerat ' Deum tamen scire cupiebat.inquit
, omnia hec in corde suo +
- ibid. = 12-13, c. 222A.
121.3 Lectio tercia.3
Quid ' quod annis omnibus ibat in Jerusalem sollemni die Pasche + et ibat cum Joseph ? Ubique in Virgine comes singularum virtutum ' pudor est. Hic individuus debet esse virginitati * sine quo non potest esse virginitas. Nec ad Templum igitur Maria sine pudoris sui custode processit. Hec est ymago virginitatis. Talis enim fuit Maria * ut ejus unius vita ' omnium disciplina sit. Si igitur actor non displicet, opus probemus * ut quecumque sibi ejus exoptat premium ' imitetur exemplum. Quante in una virgine species virtutum emicant * secretum verecundie ' vexillum fidei ' devotionis obsequium + virgo intra domum ' comes ad ministerium ' mater ad Templum.
- ibid. = 14-15, c. 222B.