63- Nat. S. Johannis Baptistae
In alia feria, si non fuerit dominica.
Sermo beati Maximi episcopi. Å .
63.1 Lectio prima.
Cunctorum quidem prophetarum, fratres carissimi * veneranda recordatio est. Beatus
autem Johannes, cujus hodie natalis honoratur ' in tantum omnium illorum
supergressus est gloriam * ut Salvatorem nostrum ' non solum esse venturum ' sed
adventasse jam ' et cohabitare hominibus revelaret ' cum eum digito demonstrans ait
: Ecce agnus Dei * ecce qui tollit peccata mundi.
[Jo. 1, 29] Quam innocens hujus vita ' vel qua devotione possumus ejus merita
compensare + qui Agni celesti adventum ' et primus agnovit ' et solus ostendit ?
Quam mirabile universis est beati Johannis preconium + de cujus ore ' primo
absolutionem suam mundus audivit ?
- Ps. Maximus, h 66, PL 57, c. 387BC.
- PD II 42
- CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5799
63.2 Lectio secunda.
Hic est, carissimi * de quo predictum est : Vox clamantis in deserto.
[Is. 40, 3 - Jo. 1, 23] Clamaturus enim erat sicut et clamavit * ut obturatas diu aures mortalium '
predicando celestia ' aperiret. Quis hunc prophetam non tota admiratione suscipiat +
quem tantum recognoscit obtinuisse a Deo ' ut ante ejus merita laudarentur ' quam
nativitate formaretur ? Hic igitur * omnipotentis Dei cura ' per angelum promittitur
nasciturus. Bene autem senissimis parentibus novus filius datur * qui senescenti
labentique mundo ' unigenitum Dei ad spem future juventutis ostenderet.
- ibid. c. 387C-388B.
63.3 Lectio tercia.
Idem in sermone Festivitatem
presentis »
. Å .1
Idcirco autem in hoc seculum superna dispensatione directus est * ut non solum ipse prophetali sublimaretur gloria ' sed et ut omnium prophetarum per eum preconia firmarentur.
Hic est plusquam propheta * cujus manibus baptizandum se Dei Filius inclinavit + eodemque momento Spiritum Sanctum venientem vidit in columba * et attestantis vocem audivit de celo.
Hic est cujus per angelum Gabrielem prenuntiatur est nativitas * nomen et meritum. Hic est qui judicio celestis sententie ' cunctis mortalibus antefertur.
Hic est etiam qui maluit a rege prosterni * quam regem non increpare peccantem.
- Ps. Maximus, h 67, PL 57, c. 389B et 389C-390B.
- PD II 43
- CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5800