École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 84- Abdon et Sennes, mm.

84- Abdon et Sennes, mm.

tl, 30 VII

In festo martirum Abdon et Sennes.

Ex gestis eorum. T .

84.1 Lectio prima.

Cum Decius imperator ' Babiloniam cum aliis provinciis superasset + quosdam ibi christianos invenit * quos secum ad urbem Cordubam captivos adducens ' diversis ibi suppliciis consummavit. Et precepit corpora eorum jactari in publica via * ut ibi custodirentur ne possent ab aliquo sepeliri. Tunc audientes duo subreguli viri religiosi ' Abdon et Sennes, venerunt nocte + et collegerunt corpora eorum * et sepelierunt in predio suo juxta Cordubam civitatem.

  • cf. BHL 6 ?

84.2 Lectio secunda.

Eodem tempore cepit Decius querere christianos * mittens auctoritatem suam ' in universam Persidam. Tunc accusati et Decio presentati Abdon et Sennes * promissis et minis ad sacrificia suadentur. Et cum flecti non possent * vincti cathenis in arta custodia recluduntur. Decius vero cum victoria Romam rediens * convocato senatu Abdon et Sennem subregulos adductos de Persida ' ornatos auro et gemmis ' vinctos cathenis ' ad gloriam victorie jussit introduci + et eos aut sacrificare ' et libertatem rerum suarum recipere * aut bestiarum morsibus devorari.

84.3 Lectio tercia.

Contempnentes itaque et exspuentes simulacrum ' ad theatrum pertrahuntur * et ad eos duo leones et ursi quatuor emittuntur. Qui cum sanctos non tangerent ' immo etiam custodirent + injectis in eos gladiis occiduntur * et ligati pedes tracti sunt ' et jactati ante simulachrum solis. Et cum ibi ad exemplum christianorum triduo jacuissent + Ciritius subdiaconus eos collegit * et in domo sua ' sepelivit.