88- Inventio S. Stephani
88.1-7N
Lucianus pre[
s]
biter quem Gennadius numerat inter
viros illustres. Å .
In festo inventionis reliquiarum prothomartiris Stephani.
88.1 Lectio prima.
Tercio nonas decembris ' feria sexta ' consulatu Honorii decimo ' et Theodosii sexto Augustorum * ego Lucianus, nocte in cubili meo semivigilans ' vidi virum senem ' longum ' canum ' barbam prolixam habentem ' palliatum alba stola + cui inerant gemmule auree habentes intrinsecus crucis signum * et virgam auream in manu habentem. Et veniens ' virga pulsavit me * ter vocans me nomine meo. Et dixit michi : « Vade Jherusalem * et dic Johanni episcopo : Aperi festinanter monumentum * ubi in negligentia posite sunt reliquie nostre. »
- < BHL 7851
88.2 Lectio secunda.
Et respondi dicens : « Quis es, domine ? Et qui sunt tecum ? » Et respondit michi : « Ego sum Gamaliel, qui Paulum nutrivi. Et qui mecum est in parte orientali monumenti * ipse est dominus meus Stephanus ' domnus autem Nichodemus in altera theca positus est * qui venit ad Salvatorem nocte. Abibas vero filius meus ' qui mecum baptismum accepit ' sepultus est in tercia theca excelsiori * in qua et ipse postea defunctus applicatus sum. » Tunc interrogavi ego dicens : « Et ubi vos queremus ? » Qui dixit michi : « In proximo de villa agro ' qui dicitur de Galabri * quod interpretatur virorum Dei. »
88.3 Lectio tercia.
Tunc evigilavi * et deprecatus sum Dominum dicens : « Domine Jesu ' si est hec visio ex te * fac ut iterum et tercio michi appareat. » Et cepi jejunare usque ad aliam sextam feriam. Et iterum Dominus Gamaliel ipsa similitudine apparuit michi sicut primo * dicens : « Quare neglexisti dicere episcopo Johanni ? » Et ego : « Timui ' ne viderer seductor esse. » Dixit autem ad me : « Adquiesce ' adquiesce ' adquiesce ! » Et iterum dixit : « Vide diligenter * que ostenduntur tibi. » Et statim attulit tres calathos aureos * et quartum argenteum. Tres pleni erant rosis + duo habebant rosas albas ' et tercius rubeas * quartus vero argenteus plenus erat croco.
88.4 Lectio quarta.
Et dixit michi : « Qui rubeas rosas habet * ipse est domnus Stephanus. Et secundus calathus * domnus Nichodemus est. Calathus vero argenteus ' Abybas filius meus est * qui immaculatus ex utero matris recessit e mundo + et propterea in similitudinem argenti mundissimi apparuit * et ipse conjunctus est meo calatho in excelso loco. » Et cum hec dixisset * evanuit. Expergefactus autem gratias egi * et consuetis jejuniis operam dedi. Igitur tertia septimana ' eadem die et hora ' venit supradictus vir fremebundus * dixitque michi : « Quare dissimulasti usque nunc ' que tibi dicta sunt ? »
88.5 Lectio quinta.
Cum autem ad verba ejus intremuissem * dixi : « Domine ' prestolabar tercium adventum tuum. Nunc vero sine * et crastina die pergam. » Expergefactus igitur benedixi Deum * et perrexi ad sanctum episcopum. Et cum omnia narrassem + pre gaudio lacrimatus est * et dixit michi : « Vade et fode in acervo qui est in ipso agro1 * et si inveneris ' nuntia michi. » Cum venissem ergo in villam + misi precones ' ut omnes diluculo consurgerent ' et foderent in acervo illo. Eadem nocte apparuit domnus Gamaliel ' Migecio monacho innocenti viro * et dixit ei : « Vade et dic Luciano : In vanum laboras in acervo illo * sed quere nos in alia parte que est ad Boream. »
88.6 Lectio sexta.
Diluculo ergo consurgens ' inveni monachum illum predicantem fratribus omnibus * et cepi dicere : « Eamus ad acervum. » Tunc quidam dixerunt michi : « Audi primum * quid dicat Migecius. » Et advocato eo * quesivi quid vidisset. Ille autem universa dixit michi. Et audiens glorificavi Deum * quoniam inventus est et alius testis ' in revelatione sanctorum. Ivimus igitur ad acervum * et nichil invenimus. Convertimus autem nos ad monumentum ' ubi monacho ipsa nocte apparuerat * et invenimus tres thecas ' secundum quod apparuerat michi, secundum calathorum typum.
88.7 Lectio septima.
Renuntiavi ergo episcopo. Qui assumpsit secum duos alios episcopos. Et venerunt. Cum autem apperuissent domni Stephani thecam + [206b] statim terremotus factus est * et tanta fragrantia odoris egressa est ' quantam nullius meminit se sensisse. Septuaginta quoque et tres infirmi qui aderant * a variis langoribus sunt curati. Ab aliis fugati sunt demones. Osculantes igitur sanctas reliquias clauserunt iterum + et cum ymnis deportaverunt in ecclesiam sanctam Syon * derelinquentes nobis de membris sanctis parvos articulos. Eadem autem hora pluvia magna descendit.
88.8 Lectio octava.
In Libro de civitate Dei. T .
Refert quoque beatus Augustinus + quod ad memoriam beati Stephani et virtutem reliquiarum ejus ' in Affrica sex mortui revixerunt * et alii multi a variis languoribus sunt curati. Inter alia quoque sic dicit :
Fuit vir paganus Martialis * habens filiam fidelem et generum. Ad quorum preces cum baptizari omnino renueret * gener ad memoriam beati Stephani pergens ' oravit pro eo cum ingenti fletu. Dehinc aliquid florum de altari tulit * et ad caput illius noctu posuit. Et ecce post somnum ante diluculum ' ille clamans ' se credere professus est * cunctisque mirantibus baptizatus est.
- Cf. Augustinus, De Civitate Dei, XXII, cap. 8, CCSL 48, l. 286-301, p. 822.
- cf. BHL 7866 (PD I 29)
- CPL 313
88.9 Lectio nona.
Decem fratres ' maledicto matris vidue ' tali pena divinitus coherciti tenebantur * ut horribiliter omnium membrorum tremore quaterentur. Hi suorum civium oculos non ferentes * toto orbe vagabantur. Ex his duo venerunt ad nos * frater et soror. Qui cotidie ingredientes ecclesiam * frequentabant prefati martiris memoriam. Die vero Pasche * juvenis illic orans ' repente prostratus est. Cumque dormienti similis jaceret + ecce surrexit * et incolumis stetit. Cumque produxissem eum ad populum * videbat populus fratrem sanatum ' sororem vero contrementem. Et dum super his disputarem + illa cancellum intravit * statimque velut obdormiens ' subito sanata stetit.
- ibid. l. 410-469, p. 825-827.