*13- S7 a « Deus omnium »
Sabbato septimo.
Bernardus in sermone « Tempus loquendi »
. Å .
*13.1 Lectio prima.
Sileat misericordiam tuam, Virgo beata * si quis est qui invocatam in
ne(c)cessitatibus suis sibi meminerit defuisse. Nos quidem, servuli tui, ceteris in
virtutibus tuis congaudemus tibi * sed in hac potius nobis ipsis. Laudamus
virginitatem ' humilitatem miramur + sed misericordia miseris sapit dulcius * crebrius
invocatur. Hec est enim que totius mundi reparationem obtinuit * salutem omnium
impetravit. Constat enim pro universo genere humano fuisse sollicitam * cui dictum est
: Ne timeas, Maria * invenisti gratiam
[Luc. 1, 30] ' quam querebas.
- Bernardus Claraevallensis, s 4 in Assumptione BMV, Opera V (1968), p. 249, l. 17-24a.
*13.2 Lectio secunda.
Quis ergo misericordie tue, o benedicta, longitudinem ' et latitudinem ' sublimitatem et profundum ' queat investigare ? Nam longitudo ejus ' usque in novissimum diem ' invocantibus eam ' subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum * ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas ejus civitatis superne invenit restaurationem * et profundum ejus sedentibus in tenebris et umbra mortis obtinuit redemptionem. Per te enim Celum repletum est ' infernus evacuatus + instaurate ruine celestis Jerusalem * expec-[227c]-tantibus miseris vita perdita data. Sic potentissima et piissima caritas tua * affectu compatiendi ' et subveniendi abundat effectu.
- ibid. p. 249, l. 24-28 et 250, l. 1-4.
*13.3 Lectio tercia.
Properet anima nostra * ad hunc misericordie cumulum tota sollicitudine recurrat miseria nostra. Ecce quibus potuimus jam votis prosequimur te a longe * o Virgo benedicta. Sit pietatis tue ipsam, quam apud Deum invenisti gratiam, notam facere mundo * reis veniam ' medelam egris ' pusillis corde robur ' afflictis consolationem ' periclitantibus adjutorium et liberationem ' sanctis tuis precibus optinendo. In hac quoque die venerationis tue, dulcissimum Marie nomen cum laude invocantibus ' servulis per te, Regina clemens, gratie sue munera largiatur Jesus Christus, filius tuus, Dominus noster * qui est super omnia benedictus in secula ' amen.
- ibid. p. 250, l. 6-15.