31- Cathedra S. Petri
In cathedra sancti Petri.
31.1-3N
Nota quod iste sermo in quibusdam libris antiquis intitulatur Augustino, in quibusdam Maximo episcopo, in quibusdam Leoni pape. Å .
31.1 Lectio prima.
Institutio sollemnitatis hodierne a senioribus nostris cathedre nomen accepit *
ideo quod primus apostolorum Petrus ' hodie episcopatus cathedram suscepisse
referatur. Recte ergo Ecclesie ' sedis illius natalem colunt * quam apostolus pro
Ecclesiarum salute suscepit ' dicente Domino : Tu es Petrus * et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
[Mat. 16, 18]
- Ps. Augustinus, s sup. 190, PL 39, cap. 1, c. 2100.
- CPP 975
31.2 Lectio secunda.
Petrum itaque * fundamentum Ecclesie Deus nominavit. Et ideo digne hoc fundamentum
Ecclesia colit * supra quod ecclesiastici edificii altitudo consurgit. Unde
convenienter psalmus qui lectus est dicit : Exaltent eum in ecclesia plebis * et in cathedra seniorum laudent eum.
[Ps. 106, 32] Bene eum Dominus in Ecclesia exaltari precepit + quia dignum est ut
fundamentum hoc in Ecclesia honoretur * per quem ad Celum ascenditur. Quod natalis
ergo Cathedre hodie colitur * sacerdotale officium honoratur. Et sibi hoc Ecclesie
prestant + quia tantum neccesse est plus habeant Ecclesie dignitatis * quantum
sacerdotale officium plus honoris.
- ibid. cap. 1, c. 2100-2101.
31.3a Lectio tercia.
Cum autem sollemnitatem hanc religiosa observatio introduxerit * miror cur apud quosdam fideles hac die tam pernitiosus error increverit + ut super tumulos defunctorum ' cibos et vina conferant * quasi egresse de corporibus anime ' carnales cibos requirant. Cessate, fratres * ab hoc infidelitatis errore.
- ibid. cap. 2, c. 2101.
31.3b
Bene enim natalem Cathedre inter ipsa jejuniorum initia nobis Deus prestitit * ut dies que erat prius intemperantie ' nunc sit sobrietatis + que erat gule ' sit abstinentie * que erat peccati ' sit sanctitatis.
- Ps. Augustinus, s sup. 191, PL 39, cap. 1, c. 2101.
- CPP 976
31.4-6N
Nota quod iste lectiones leguntur in multis ecclesiis, et sunt in libris antiquis. Sunt autem sumpte de Itinerario Clementis. Å .
31.4 Lectio quarta.
Hujus sollemnitatis religio * sic introducta est. Cum Petrus pertransiret disseminans verbum Vite ' et appropinquaret Antiocham + omnis populus civitatis audientes eum venire cucurrerunt * et omnes majores ' et nobiles ' cineres sparserunt in capite + multique cilicio sunt induti ' nudis pedibus penitentiam agentes * quod contra predicationem ejus cum1 mago Symone consensissent.
- Ps. Clemens, Recognitiones, X, Maxima Bibliotheca Veterum Patrum..., II, Lyon, 1677, p. 463B.
- cf. BHL 6644
- CPG 1015 (5)
31.5 Lectio quinta.
Hec autem et similia prosequentes * offerunt vexatos languoribus ' et a demoniis fatigatos. Quos videns Petrus penitudinem agere * gratias referens Deo ' dicebat : « Benedico te, Pater predicande * qui promissum Filii tui per nos adimplere dignaris. » Et jussit ante se poni * omnem multitudinem egrotantium. Cumque ad predicationem ejus omnis multitudo infirmantium una voce clamarent ' hunc esse verum Deum quem Petrus annuntiat + subito immensum lumen gratie Dei apparuit * et ceperunt paralitici currere ad pedes Petri ' sani + languentes quoque recepta sanitate gaudere * et demonibus pleni ' liberati sunt.
- ibid. p. 463CE.
31.6 Lectio sexta.
Tunc intra septem dies plus quam decem milia homines baptizati sunt * ita ut omni aviditatis desiderio Theophilus, qui erat in civitate cunctis sublimior ' domus sue ingentem basilicam ' nomine Ecclesie consecraret. In qua Petro ab omni populo constituta est cathedra * et omnis deinceps multitudo cotidie ad audiendum verbum Dei conveniens ' credebat sane doctrine ' quam sanitatum efficacia confirmabat.
- ibid. p. 463EF.
31.7a Lectio septima.
Ex Cronica Romanorum Pontificum.
Sedit igitur Petrus primitus Anthiochie septem annis * in episcopali sede.
- cf. Liber Pontificalis, I, p. 118, l. 2.
31.7b
Jeronimus in Libro de illustribus viris.2
Post hec ad expugnandum Symonem magum Romam perrexit * ubi et annis viginti quinque ' sacerdotalem cathedram tenuit.
- Hieronymus, De viris illustribus, cap. I, p. 7, l. 2-4.
- CPL 616
31.7c
Eusebius, in Ecclesiastica Historia, libro secundo.3
Illuc autem velut celestis quidam negotiator mercimonia divini luminis advexit * et primus in urbe Roma salutaris predicationis verbo ' januam Regni celestis evangelii sui clavibus ' aperuit.
- Eusebius, Rufino trad., Hist. eccl. II, 14, 6, vol. I, p. 139, l. 25-28.
- CPG 3495
31.8a Lectio octava.
Maximus in sermone de apostolis « Beatissimorum apostolorum
insuperabilem »
.
Quanti meriti fuit apud Deum Petrus + ut ei post navicule parve remigium ' traderetur totius Ecclesie gubernaculum '
et in ejus arbitrio poneretur celeste judicium ? Perspicite igitur ' et estimate ' quanto nobis honore reverendus sit * cujus sententiam in terris prolatam ' eterni Judicis equitas non repellit.
- Ps. Maximus, h 70, PL 57, c. 399A et 400B.
- PD II 49
- CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5803
31.8b
Augustinus in sermone de apostolis Petro et Paulo.4
Quis autem plebeium piscatorem ' apostolorum crederet fieri principem + regibus obsistere ' reges sanctificare * regnis omnibus imperare ' mundum frenare legibus + demones calcare sub pedibus ' jubere virtutibus * Celum hominibus aperire cum vellet ' claudere cum placeret + merita mundi cognoscere ' culpas hominibus relaxare ?
- Ps. Augustinus, s Caillau II 72, = 2, PLS II, c. 1083.
- CPP 1378
31.9 Lectio nona.
O potestas inestimabilis * hominem5 in terra positum tenere Celum ! Ecce nunc ad nutum Petri * claustra divini patescunt Regni. Accepit enim a Christo claves regni Celorum * ut solutis vinculis delictorum ' aperiret credentibus Celum. O quam vicina remedia ! Juxta se [195d] mundus habet Dei regnum * si vult currere ad Petrum. Non hic machine queruntur ad nubes * quia preparat ascensum sola fides. Non ad6 aures Domini longa est via precantibus * quia Christus ipse factus est via credentibus. Posuit autem ad vicem suam in seculo Petrum * celestis Regni clavicularium.
- ibid.