83- Felix, Simplex, Faustinus et Beatrix, mm.
In festo Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis martirum.
83.1 Lectio prima.
Ex gestis ejus. T .1
Cum papa Liberius a Constantio filio Constantini tercio ' propter fidem in exilium missus esset * sacerdotes cum clero Romano ' Felicem presbiterum in papam elegerunt. Qui facto concilio * cum quadraginta octo episcopis congregatis ' Constantium imperatorem hereticum condemnavit. Unde iratus imperator ' dejecit eum de episcopatu suo * et papam Liberium revocavit ' eo pacto ut ipse Liberius communicaret cum Constantio et aliis quos damnaverat Felix. Liberius ergo tedio victus exilii * in heretica pravitate subscripsit. Que res persecutionem Ecclesie cumulavit * ita ut etiam intra Ecclesiam ' sacerdotes et clerici ' non prohibente Liberio ' sint necati. Felix vero dejectus cum predio suo habitaret * anno Domini trecentesimo sexagesimo septimo inde levatus et decollatus est.
- cf. BHL 2858
- Ex gestis eorum. T .
83.2 Lectio secunda.
Postquam Simplicius et Faustinus multa pro Christo supplicia pertulerunt * Rome sub Dyocletiano decollati ' in Tyberim projecti sunt. Horum corpora Beatrix soror eorum inveniens * sepelivit. Hujus predium cum Lucretius prefectus ambiret * fecit eam teneri ut ydolis immolaret. At illa constanter restitit * et sic noctu a servis Lucretii prefocatam Lucina virgo eam juxta fratres suos sepelivit.
- cf. BHL 7790
83.3 Lectio tercia.
Post hec Lucrecius predium illorum invasit + et facto amicis suis convivio ' cum inter epulas martiribus insultarent * infantulus quidam lactens de gremio matris sue cunctis audientibus ex[c]lamavit2 ' dicens : « Audi, Lucreti. Occidisti * et invasisti. Ecce datus es in potestatem Inimici. » Statim Lucretius timens et tremens ' a Dyabolo arripitur * et per tres horas ita vexatus est ut in ipso convivio moreretur. Unde timentes qui aderant ' facti sunt christiani * et omnibus narrabant passionem sancte Beatricis in convivio vindicatam.