École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 98- Assumptio BMV

98- Assumptio BMV

td, 15 VIII

Jeronimus in sermone de Assumptione « Cogitis etc. ». Å .

In Assumptione beate Marie virginis.

98.1 Lectio prima.

De assumptione beate et gloriose semper virginis Marie ' qualiter assumpta est * quia vestra id poscit intentio ' presentia absens scribere vobis curavi +

ne forte si venerit vestris in manibus illud apocriphum de transitu ejusdem ' dubia pro certis recipiatis *

presertim cum ex his nichil aliud experiri possit pro certo ' nisi quod hodierna die migravit a corpore. Monstratur autem sepulchrum ejus in vallis Josaphat medio + que vallis est inter montem Syon ' et montem Oliveti posita * ubi ejus in honore fabricata est ecclesia miro lapideo tabulatu + in qua sepulta fuisse ' ab omnibus ibidem predicatur * sed nunc vacuum esse cernentibus ostenditur.

  • Pascasius Radbertus, De Assumptione, CCCM 56C, = 7-8, l. 46-48, 53-54 et 56-64, p. 111-112a.
  • CPL 633, PLS II, c. 265

98.2 Lectio secunda.

Hec idcirco dixerim * quia multi nostorum dubitant ' utrum assumpta fuerit cum corpore ' an abierit relicto corpore. Quomodo autem vel quo tempore ' aut a quibus personis ' sanctissimum corpus ejus inde ablatum fuerit ' vel ubi transpositum ' utrum vere1 surrexerit ' nescitur * quamvis nonnulli astruere velint ' eam jam resuscitatam ' et beata cum Christo immortalitate vestiri.

Quid autem horum verius censeatur * ambigimus. Melius tamen Deo totum comittimus ' quam aliquid auctoritate nostra temere diffinire velimus ' quod non probamus + sicut et de his quos cum Domino resurrexisse legimus * sed utrum redierint in pulverem certum non habemus.

  • ibid. = 9-11, l. 65-71 et 75-81, p. 112-113.

98.3 Lectio tercia.

De his profecto nonnulli doctorum senserunt * quod jam in illis perpetua completa sit resurrectio.

Unde et beatus Petrus dixisse legitur ' cum de David loqueretur ' et sepulchrum ejus apud nos est [Act. 2, 29] * quasi non sit ausus dicere ' quod ipse aut corpus ejus apud nos est ' sed tantum sepulchrum. Hinc aiunt resurrexisse et ipsum cum ceteris sanctis * ideo vacuum remansisse monumentum ejus ' ut nunc beate Marie cernitur. Quod ' quia nichil impossibile est Deo ' nec nos de beata Maria factum abnuimus * quanquam propter cautelam magis opinari oporteat ' quam inconsulte diffinire ' quod sine periculo nescitur. De his ergo ex quibus certi sumus * tantisper loquamur ad exhortationem vestram et laudem nominis Dei.

  • ibid. = 11-13, l. 83-85 et 87-101, p. 113-115.

98.4 Lectio quarta.

Hodie beata Virgo gaudia vite eterne feliciter introivit ' alternantibus ymnidicis angelorum choris ' infra pascua eterne viriditatis + ubi una societas omnium civium supernorum ' ubi dulcis sollemnitas angelorum * ubi post labores et erumnas ' dulcis et suavis refectio est animarum. Hodie gloriosa Virgo celos ascendit + rogo, gaudete * quia ineffabiliter sublimata ' cum Christo regnat in eternum. Regina mundi hodie de presenti seculo nequam eripitur. Iterum dico, gaudete * quia secura de sua immarcescibili2 gloria ' ad celi pervenit palatium. [211a] Exultate, inquam ' et letetur omnis orbis * quia hodie nobis omnibus ejus intervenientibus meritis ' salus aucta est.

  • ibid. = 22-23, l. 182-193, p. 118-119.

98.5 Lectio quinta.

Rogo ut omnes pariter festivitatem gloriose Virginis devotissime celebremus * quia hec est dies preclara ' in qua meruit exaltari super choros angelorum ' et pervenire ultra quam nostre humanitatis est natura ' cum elevatur in dexteram Patris.

Hec est, inquam, dies in qua usque ad throni celsitudinem intemerata mater et virgo processit * atque in Regni solio sublimata ' post Christum gloriosa resedit. Sic itaque ubique sancta canit Ecclesia quod de nullo alio sanctorum fas est credere * ut ultra angelorum vel archangelorum merita transcenderit.

Hoc quippe privilegium non nature est * sed gratie Virginis ' de qua natus est ipse Deus et homo.

  • ibid. = 38-40, l. 301-305, 308-312 et 315-316, p. 125-126.

98.6 Lectio sexta.

Tantam ac talem virginem convenit ultra angelicam quodammodo dignitatem ' quantum fas est ' laudibus dignissime efferre ' que Christi per gratiam super choros angelorum exaltata devotissime hodie predicatur. Precessit nempe Dominus ac Salvator +

et preparavit huic sanctissime Virgini locum immortalitatis * ut cum eo regnare possit imperpetuum. Et hec est presentis diei festivitas * in qua gloriosa ad ethereum pervenit thalamum. Profecto festivitas hec ' sicuti et Virgo ' incomparabilis est omnium sanctorum festivitatibus * et admiranda etiam virtutibus angelicis.

  • ibid. = 43-45, l. 341-345 et 352-358, p. 127-128.

98.7a Lectio septima.

Secundum Lucam.

In illo tempore * intravit Jesus in quoddam castellum * et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Et reliqua.

  • Luc. 10, 38-39.

98.7b

Omelia venerabilis Bede presbiteri. Å .

Due iste Domino dilecte sorores * duas vitas spirituales ' quibus in presenti sancta exercetur Ecclesia designant + Martha quidem actualem ' qua proximo in caritate sociamur * Maria vero contemplativam ' qua in Dei amore suspiramus. Activa enim vita est * panem esurienti tribuere ' verbo sapientie nescientem docere ' errantem corrigere ' ad humilitatis viam superbientem proximum revocare ' infirmantis curam gerere + que singulis quibusque expediant dispensare * et commissis nobis qualiter subsistere valeant ' providere. Contemplativa vero vita est * caritatem quidem Dei et proximi mente retinere ' sed ab exteriori actione quiescere + soli desiderio Conditoris inherere * ut nil jam agere libeat ' sed calcatis curis omnibus ' ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat * ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum merore portare ' totisque desideriis appetere ' illis ymnidicis angelorum choris interesse + admisceri civibus celestibus * de eterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.

  • Beda Venerabilis, In Lucam, III, CCSL 120, l. 2315-2330, p. 225.
  • CPL 1356

98.8 Lectio octava.

Quia ergo venerabilem diem assumptionis beate Dei genitricis Marie celebramus * dignum est ut quantum possumus ' creatori nostro gratias agamus + quia penas quas nobis Eva mater intulit peccando * Maria mater et virgo abstulit ' Dominum Christum pariendo. Et quia Eva mundum errore complevit + Maria abstinendo se a peccatis ' non solum exemplum ostendit salutis ' sed etiam ipsam nobis leticiam attulit eterne felicitatis ' Jesum Christum Dominum nostrum * qui non solum mundum perditum liberavit ' verum etiam eterne vite gaudia obedientibus sibi concessit + ubi omnium beatorum beatitudo ipse erit * ubi omnes sancti et electi de singulorum felicitate gaudebunt ' qui hic ' aut per activam ' aut per contemplativam vitam feliciter illic laborando festinant.

  • Non inventum est.

98.9 Lectio nona.

Proinde, fratres mei, studeamus sollicite bonis nos moribus adornare. Et unusquisque nostrum quod in se pravum deprehendit corrigat + quod rectum est teneat * quod deforme ' pura confessione componat. Et quid sibi cavendum quidve sectandum sit sollicite consideret * et Domini sui precepta infatigabiliter diligat ' et efficaciter impleat. Beatitudinem vite future ante occulos mentis sue semper proponat * nec prospera hujus mundi diligat ' nec adversa pertimescat. Semper per opera misericordie ' ad eternam patriam hanelet + suscipiendo peregrinum ' vestiendo nudum ' redimendo captivum * tuendo violenter oppressum. Jugiter se ab omnibus iniquitatibus suis vera penitencia et confessione pura emundet * et vitam suam bonorum operum fructibus ditet.

  • Non inventum est.

a Voir C. Lambot, L'homélie du Pseudo-Jérôme sur l'Assomption et l'Evangile de la Nativité de Marie, d'après une lettre inédite d'Hincmar, dans RB 46 (1934), p. 265-282. H. Barré, art. Homéliaires, dans D. Sp. 7, c. 604, souligne l'extraordinaire succès de ce sermon dans les homéliaires médiévaux des XIe-XIIe siècles. P. Jounel (Le culte des saints..., p. 276) note d'ailleurs qu'il était lu au Latran « durant les Vigiles et pendant toute l'octave ». Dans le Lectionnaire, il est également employé aux n° 99-101, 116.6, *8 et *9.
1 utrum vere] utrumve ed. cit.
2 immarcescibili] immarcessubili.