École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 14- Johannes, Oct. SD

14- Johannes, Oct. SD

3 I

In Octava beati Johannis evangeliste si fuerit dominica.

14.1a Lectio prima.

Crisostomus super Johannem, omelia .VIa. Å .

Beatus Johannes patriam habuit Galileam ' ignobilem videlicet sterilemque provinciam * cui detrahebant et scribe dicentes a Galilea prophetam non surgere. Nec de aliqua fuit insigni villa vel nominata * sed de Bethsaida. Patrem habuit Zebedeum piscatorem + adeo egenum et pauperem * ut et filios ad eandem duceret operationem. Hic quoque apostolus in piscatoribus minorem ordinem tenebat * quia non in mari venabatur ' sed in quodam parvo stagno. Hec erat ei vita cum Jacobo fratre suo ' et patre.

  • Johannes Chrysostomus, In Johannem, h 2, cf. PG 59, cap. 1, = 1, c. 29.
  • CPG 4425

14.1b

Idem super Matheum, omelia XIIIIa.1

Tanta autem erat eis egestas ' ut vetera retia consuerent * quia nova emere nequibant. Nec parva sunt hec documenta virtutis * omnem facile pauperiem tolerare ' de justis laboribus vivere + mutua sibi caritate connecti * et in patris inopis obsequio laborare.

  • Cf. Ps. Chrysostomus, Opus imperfectum in Matheum, PG 56, h 7, c. 676.
  • CPG 4569, CPL 707

14.2 Lectio secunda.

Idem super Johannem ubi supra. Å .

Hunc denique Johannem illiteratum et ydiotam fuisse Lucas testatur + quia scilicet inops et pauper nec ad forum se immittebat ' nec viris sapientibus loquebatur * sed piscationi affixus erat. Ipsorum quoque piscium silentium imitabatur.

Hujus ergo genus et patriam et educationem et artem docere * non est superfluum. Cum enim didiceris quis et unde fuerit 'et ex quibus, et qualis ' deinde vocem ejus de Verbo eterno ' et phylosophyam omnem audieris * tunc vere scies ' quia non fuit ipsius ' sed virtutis divine moventis animam ejus.

Per ipsum enim ' ad humanam naturam loquitur Deus.

  • Id. In Johannem, h 2, cf. PG 59, cap. 1, = 1, c. 29-30 et c. 29, retrogradiendo.
  • CPG 4425

14.3 Lectio tercia.

Is itaque de celo loquens ' et tonitruo clariorem vocem emittens ' omnem orbem terrarum boatu replevit. Nec asper est iste boatus * sed omni armonia musica voluptuosior.

Fortassis a piscatore se auditurum esse quis expectabat de his qui sunt in fluminibus ' de piscibus in aquis gregatim natantibus. Sed illitteratus et ydiota ' postquam ad Christum venit ' de celestibus philosophari cepit * celsaque dogmata referre ' que nullus unquam homo anima didicit.

Etsi ergo derideant gentiles hominum istorum rusticitatem + ex quo tamen et hic et reliqui piscatores fuerunt * ex tunc pitagorici in silentium devenerunt.

  • ibid. cap. 1, = 3, c. 32, = 1, c. 30, et = 2, c. 31.

14.4 Lectio quarta. T .

Clemens, in Ecclesiastica Hystoria, libro .III.

Cum Johannes regressus ex insula vicinas lustraret provincias ut ecclesias fundaret ' vel sacerdotibus et ministris fundatas institueret * venit ad quandam urbem haud longe positam. Omnibus ergo sollemniter adimpletis + videns juvenem quendam validum corpore, vultu elegantem ' sed animis acerrimis * episcopo loci sub testimonio Christi iterum atque iterum cum summo studio commendavit. Susceptus igitur ab eo et cum omni diligentia nutritus * ad ultimum baptizatus est. Post hec autem confidens episcopus * eum indulgentius habere cepit. Sed ille libertate potitus * per equevos amare vitia perdocetur. Sed magistros criminum tandem facit discipulos * factus inter eos princeps latronum.

  • Eusebius, Rufino trad., III, 23, 6-11, ed. cit, vol. I, p. 239, l. 15-23 et p. 241, l. 1-23.
  • cf. BHL 4324
  • CPG 3495

14.5 Lectio quinta.

Verum cum ad eandem urbem denuo Johannes venisset ' cum cetera ordinasset * « Age, inquit, o episcope ' depositum representa ' quod tibi ego et Christus commendavimus. » At ille obstupuit. Quem Johannes stupentem videns * « Juvenem, inquit, illum repeto ' et animam fratris. » Tunc senior in lacrimas resolutus ' « Ille, ait, mortuus est Deo * et nunc quendam montem cum multa latronum manu occupavit. » Apostolus autem ingemiscens * « Bonum te, inquit, custodem anime fratris dereliqui ! » Et confestim properabant ad locum. Cum autem detento Johanne a latronibus princeps armatus venisset * agnito Johanne ' pre pudore in fugam vertitur.

  • ibid., 23, 12-15, p. 241, l. 23-30 et p. 243, l. 1-13.

14.6 Lectio sexta.

Ipsum itaque fugientem * Johannes etatis oblitus ' insequitur ' clamans : « Quid fugis, o fili, patrem tuum ? Quid fugis inhermem senem ? Miser, noli timere ! Adhuc habes spem vite. Ego Christo reddo rationem pro te * sta tantum et crede michi. » At ille audiens restitit + vultum demisit * post hec arma projecit. Deinde flebat amarissime * ejus genibus provolutus. Apostolus vero se sibi impetraturum veniam pollicens + simulque ejus genibus provolutus ' et dexteram necis conscientia deosculens * ipsum ad Ecclesiam revocat. Indesinenter autem pro eo orans ' et cum ipso jejunans * ei indulgentiam expetebat. Sed et variis consolationibus * efferos ejus animos mitigabat. Nec prius abstitit * quousque eum in omnibus emendatum ecclesie preficeret.

  • ibid., 23, 16-19, p. 243, l. 13-29 et p. 245, l. 1-3.

14.7a Lectio septima.

Dionisius in epistola.

Johanni cum esset in exilio * Dionisius direxit epistolam dicens : « Ave, vere dilectissime * vere amabili ' et desiderabili ' ac dilecto valde dilectissime ! Saluto te, sacram animam.

Adhuc in asianam terram reverteris + ibique operaberis optimi Dei imitationes * et his qui tecum sunt ' trades. » Quod et factum est.

  • Ps. Dionysius, in Passione sancti Dionysii, auctore Hilduino (<BHL 2175), Mombritius I, p. 40, l. 26-28 et 46-47.

14.7b

Beda in omelia. Å .2

Siquidem a tempore dominice passionis ' usque ad ultima Domitiani tempora ' et per annos circiter ' LXV * absque ullo scribendi adminiculo predicavit Verbum Dei.

Dum autem [192c] post exilium rediret Ephesum * compulsus ab omnibus Asye episcopis scribere evangelium +

non aliter se facturum respondit * nisi indicto jejunio omnes precarentur ' ut digna scribere posset. Hoc itaque patrato * scripsit.

  • Beda Venerabilis, H I 9, CCSL 122, l. 218-222, 227-230 et 234-237, p. 66.
  • PD I 33
  • CPL 1367

14.7c

Hieronimus super epistolam ad Galathas. Å .3

Denique cum senex inter discipulorum manus ad Ecclesiam deferretur ' nec posset in plura verba vocem contexere * hoc tantum per singulas solebat collectas proferre : « Filioli, diligite alterutrum. » Tandem dixerunt discipuli : « Magister ' quare hoc semper loqueris ? » Qui respondit : « Quia preceptum Domini est * et si solum fiat ' sufficit. »

  • Hieronymus, In Epistolam ad Galatas, lib. III, cap. 5, PL 26, c. 462c.
  • CPL 591

14.8 Lectio octava.

Petrus Damianus in sermone de eodem « Quantum fratres ». Å .

Dignum est, carissimi, ut qui a Christo pre cunctis mortalibus spetialiter est dilectus * a Christi fidelibus permaxime diligatur + presertim ' cum et ipse circa nos tante caritatis extiterit * ut sacramentorum celestium thesauros quos vel solus acceperat ' nobiscum participando largiter erogarit.

Quid in virtutibus quo incomparabiliter non excellat ? Apostolus siquidem est in epistolis + evangelista in evangelio * propheta in Apocalipsi.

Martir utique etiam fuit + et quo ceteris apostolis in carne prolixius mansit * eo durioris martirii tormenta sustinuit.

  • Petrus Damiani, s 64, CCCM 57, l. 7-13 et 28-30, p. 375, et 74-78, p. 377.

14.9 Lectio nona.

Jam vero quis felicissime consummationis ejus gloriam non obstupescat ? Quia enim mirabiliter vixit * mirabiliter obiit. Et quia non communem cum hominibus vitam duxit * non communi hominum morte transivit.

Unde notandum * quam affectuose Salvator dixerit : « Sic eum volo manere * donec veniam. » [Jo. 21, 22] Veniam * non mittam. Non mittam videlicet aliquam supernam virtutem * nec angelicam potestatem. Ipse per memet ipsum veniam * ipse egredientem animam in glorie mee claritate suscipiam. Quante igitur reverentie habendus est hominibus + quem ipse actor vite honoravit in carne viventem4 ' honoravit et de seculo recedentem ?

  • ibid. l. 128-131, p. 378 et 274-283, p. 382-383.

1 Idem...XIIIIa.] in marg.
2 Beda... Å .] in marg.
3 Hieronimus... Å .] in marg.
4 honoravit... viventem] rep. a.c.