96- Hippolytus et socii ejus
In festo beati Ypoliti martirisa.
Ex gestis ejus. Å .
96.1 Lectio prima.
Post terciam diem passionis sancti Laurentii * regressus est Ypolitus in domum suam. Et posita mensa * priusquam cibum sumeret, venerunt milites et perduxerunt eum ad Decium. Quem videns Cesar * dixit ei : « Numquid et tu magus factus es ' quia corpus Laurentii abstulisse diceris ? » Respondit Ypolitus : « Hoc feci non quasi magus * sed quasi christianus. » Tunc Cesar jussit * ut cum lapidibus os ejus tunderetur. Et expoliavit eum veste qua induebatur in habitu christiano * et dixit : « Sacrifica diis * et vives. Aliter ' peribis sicut Laurentius. »
- < BHL 3961
96.2 Lectio secunda.
Ypolitus dixit : « Utinam exemplum fieri merear beati Laurentii * quem tu, miser, ausus fuisti ore polluto nominare. » Tunc Cesar dixit ' « extendite eum * et fustibus cedite. » Et fecerunt ut dixit. Et cedentes * viribus defecerunt. Ypolitus autem clamabat dicens : « Christianus sum ! » Cesar dixit : « Levate eum a terra. » Et cum levatus fuisset * jussit eum vestiri veste militari ' qua ante gentilis utebatur. Et dixit : « Recole militiam * et esto noster amicus. »
96.3 Lectio tercia.
Ypolitus respondit : « Militia mea hec est * christianum me firmum militare. » Tunc Decius dixit ad Valerianum prefectum : « Accipe omnes facultates ejus * et interfice eum. » Tunc prefectus, exquisita omni facultate ejus * invenit in domo ipsius omnem familiam christianam. Quos fecit adduci ante se. Erat autem ibi nutrix beati Ypoliti * nomine Concordia. Dixit ad eso prefectus : « Considerate ne simul pereatis cum Ypolito domino vestro. »
96.4 Lectio quarta.
Respondit Concordia : « Nos cum domino nostro desideramus1 pudice mori * quam impudice vivere. » Tunc prefectus jussit * ut cum plumbatis Concordia cederetur. Cum ergo diu cederetur * emisit spiritum, presente Ypolito. Tunc Ypolitus dixit : « Gratias ago tibi, domine * quia nutricem meam premisisti. » Tunc prefectus jussit Ypolitum duci foras muros ' cum familia sua * et jussit ut in conspectu ejus omnes capite truncarentur. Et decollati sunt decem et novem.
96.5 Lectio quinta.
Beatum siquidem Ypolitum ' jussit per pedes ligari ad colla indomitorum equorum * et sic per carcetum trahi. Qui dum traheretur * emisit spiritum. Eadem nocte Justinus presbiter ' collegit corpora dimissa in campo * et sepelivit in eodem loco. Tunc cepit Justinus querere corpus beate Concordie. Et cum non inveniret * ecce quidam miles, nomine Porfirius, ad quendam cloacarium christianum ' Yreneum nomine ' dixit : « Ante hos dies jussit Valerianus quandam christianam in cloacam jactari. Et spero quod margaritas habebat in vestibus. »
96.6 Lectio sexta.
Venit ergo Yreneus cum ipso + et invenit sanctum corpus Concordie incontaminatum * aurum vero vel gemmas non invenit. Tunc fugit Porfirius. Yreneus vero vocavit ad se quendam christianum nomine Abundium * et tulerunt corpus illud ad beatum Justinum. Qui gratias agens * sepelivit illud juxta corpus sancti Ypoliti. Alia die Valerianus hoc audito tenuit Yreneum ' et Abundium * et fecit ut vivi in cloaca necarentur. Justinus vero eorum levavit corpora * et sepelivit ea juxta corpus beati Laurentii.
96.7 Lectio septima.
Tunc Decius Cesar ' arreptus a demonio * clamabat : « O Ypolite * tanquam tuum vinctum cathenis asperis me ducis ! » Valerianus vero arreptus clamabat : « O Laurentii * tanquam tuum captivum igneis cathenis me trahis. » Et expiravit eadem hora. Decius vero triduo agitatus a demone * clamabat die ac nocte : « Adjuro te Laurentii * modicum cessa a tormentis ! » Et sic mortuus est. Uxor autem ejus Triphonia ' et filia Decii Cyrilla venerunt ad beatum Justinum * orantes ut baptizarentur. Que dum baptizate essent * alia die ' dum oraret Tri-[210c]-phonia ' emisit spiritum.
96.8 Lectio octava.
Audito quod ille christiane facte fuissent * milites quadraginta sex cum uxoribus suis baptizati sunt. Quo audito, Claudius rex tenuit Cyrillam et milites predictos * et jussit duci ad sacrificandum. Qui omnes deriserunt regem. Quos jussit in custodiam recipi * Cyrillam vero sibi presentari. Cui ita dixit : « Sic tibi placuit ut precepta et ritum claritatis parentum ' non sequaris + et desideras nutrimenta regalia ? » Cyrilla respondit : « Ego christiana sum * et desero demonia que vos ad supplicium eternum deducent. »
96.9 Lectio nona.
Claudius dixit : « Consenti nobis et sacrifica diis * et accipe virum secundum natales tuos. » Cyrilla dixit : « Ego jam virum accepi ' qui me docuit sapientiam * hoc est Dominum Jesum Christum. » Tunc precepit eam jugulari * et corpus ejus in platea canibus relinqui. Sed Justinus sepelivit illud cum matre sua * ubi posuit corpus beati Laurentii. Milites quoque predicti pro Christi nomine decollati sunt. Inter quos ' Thedosius ' Lucius ' Marcus ' et Petrus ' videntes armatos ad se venire * roga(ba)bant ut primum decollarentur.