15- Innocentes, Oct. SND
In Octava Innocentium, si non fuerit dominica.
Sermo Augustini. Å .
15.1 Lectio prima.
Hodie, fratres, natalem illorum colimus infant[i]um * quos ab Herode interfectos esse ' evangelii textus eloquitur. Et ideo gaudeat terra nostra * celestium militum ' et tantarum parens fecunda virtutum. Ecce prophanus hostis ' numquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio * quantum profuit odio. Quantum enim contra ipsos iniquitas abundavit * tantum in eis gratia benedictionis effulsit.
Beata es, o Bethleem, terra Juda * que sub uno tempore candidatam plebem imbecillis infantie Deo offerre meruisti.
- Caesarius Arelatensis, s 222, CCSL 104, p. 877, n° 832 l. 9-15 et n° 833 l. 3-5a.
- CPP 1005
15.2 Lectio secunda.
Digne natalem illorum colimus ' quos beatius eterne vite mundus edidit * quam quos maternorum viscerum partus effudit. Siquidem ante vite perpetue adepti sunt dignitatem * quam usum presentis acciperent. Aliorum quidem preciosa mors martyrum ' laudem in confessione promeruit + horum in consummatione conplacuit * quia incipientis vite primordiis ipse eis occasus initium glorie dedit ' qui presentis terminum imposuit. Qui jure dicuntur martirum flores * quos in medio frigore infidelitatis exortos ' velut primas erumpentis Ecclesie gemmas ' quedam persecutionis pruina decoxit.
- ibid. p. 877, n° 833 l. 6-15.
15.3 Lectio tercia.
Eusebius in sermone. Å .
Occiduntur pro Christo parvuli * pro justicia moritur innocentia. O quam beata etas, que nondum oportuna est vulneri * et jam est ydonea passioni ! O quam feliciter nati * quibus in primo nascendi limine ' eterna vita obviam venit ! Immaturi quidem videntur ad mortem * sed feliciter moriuntur ad vitam. Nondum ingressi sunt infantie cunas * et jam perveniunt ad coronas. Rapiuntur quidem ab amplexibus matrum * sed redduntur gremiis angelorum. Nichil ergo egisti * ferocissime auctoritatis audacia ! Potes martires facere * Christum non potes invenire. Non ad hoc venerat Christus ut regnum terrenum preriperet * sed ut crucifigeretur illusus.
- Eusebius Gallicanus, h 4, = 4, CCSL 101, l. 74-97, p. 48-49.
- CPL 967, CPP 4620b