117- Nativitas, BMV, in mensa.
117.R/N
Libellus apocriphus de nativitate sancte Dei genitricis
transla-[215b]-
tus a Jeronimo non legatur in Matutinis, sed in mensa, vel
dimittatur. Å .
117.P
Petis a me petitiunculam opere quidem levem ' sed cautela falsitatis admodum gravem. Postulas enim * ut stilo digeram ' siquid alicubi forte ' de nativitate sancte Marie ' usque ad incomparabilem ejus partum ' inveni. Hoc autem quod a me nunc cano capite exposcis * me adolescentulum in quodam libello legisse noris. Moneo autem te * memoratum libellum ' si bene memini ' quantum ad sensum pertinet ' hujusmodi habuisse prefationem.
- BHL 5345a
117.P'
Petitis a me ' ut vobis rescribam quid michi de quodam libello videatur ' qui de nativitate sancte Marie a nonnullis habetur * et ideo scire vos volo multa in eo falsa inveniri. Quidam namque Seleucus qui passiones apostolorum conscripsit * et hunc libellum composuit. Sed sicut de virtutibus eorum et miraculis vera dixit ' et de doctrina plurima mentitus est * ita et hic multa non vera de corde suo confinxit. Proinde ut in hebreo habetur * verbum ex verbo transferre curabo. Siquidem sanctum evangelistam Matheum ' eundem libellum dicitur composuisse * et in capite sui evangelii hebraicis litteris obsignatum apposuisse.1 Quod an verum sit * actori2 prefationis et fidei scriptoris committo. Ipse ut hec dubia esse pronuntio * ita liquido falsa esse non affirmo. Illud autem libere dico ' quod fidelium neminem negaturum puto + sive hec vera sint ' sive ab aliquo conficta ' sanctam sancte Marie nativitatem magna miracula precessisse ' maxima consecuta fuisse * et idcirco salva fide ' ab his qui ista Deum facere potuisse credunt, sine periculo anime sue ' et credi ' et legi potuisse. Denique sensum, non verba scriptoris sequens ' sic narrationis stilum temperabo * ut non alia dicam quam que ibi aut scripta sunt ' aut consequenter scribi potuerunt.
- BHL 5344
- Epistola 50 de nativitate BMV, PL 30, c. 307B-308A.
117.1
Ia 3
Igitur beata Maria ' ex regia stirpe ' et familia David oriunda ' in civitate Nazareth nata * Jerosolimis in templo Domini fuit nutrita. Pater illius Johachim * mater Anna dicebatur. Domus paterna ex Galilea et civitate Nazareth * maternum genus ex Bethleem erat. Vita eorum erat simplex ante Dominum et recta * apud homines irreprehensibilis ' et pia. Nam omnem substantiam suam ' tripharie diviserunt. Unam partem Templo et Templi servitoribus + aliam peregrinis et pauperibus erogabant * terciam sibi et familiole sue usibus reservabant. Ita justi Deo ' hominibus pii * per annos circiter viginti castum domi conjugium sine liberorum procreatione exercebant. Voverunt tamen * si Deus forte daret eis sobolem, se Domino in obsequio eam mancipaturos.
- < BHL 5343
- ibid. 308AB.
117.2
II 4
Cujus rei gratia * et templum Domini singulis per annum festis frequentare solebant. Factum est autem * ut Encheniorum sollemnitas appropinquaret. Unde et cum nonullis contribulibus suis * Jerosolimam Joachim ascendit. Eo quoque tempore * ibi Ysachar pontifex erat. Cumque inter ceteros concives suos Joachim cum oblatione astantem videret + despexit eum ' et munera ejus sprevit * interrogans cur inter fecundos ipse infecundus astare presumeret. Cujus objectu magno pudore confusus Joachim ' ad pastores, qui cum pecoribus suis in pascuis erant, secessit + neque domum repedare voluit * ne forte a contribulibus suis qui simul aderant ' et hoc a sacerdote audierant ' eodem opprobrii elogio notaretur.
- ibid. c. 308BD.
117.3 III5
Verum cum ibi esset * angelus Domini cum immenso lumine ei astitit. Qui dum ad visionem turbaretur * angelus timorem illius compescuit dicens : « Noli timere, Joachim. Ego enim sum angelus Domini * missus ad te ' ut annuntiem tibi ' preces tuas esse exauditas. Videns quippe vidit pudorem tuum * et audivit sterilitatis obprobrium non recte tibi objectum. Peccati quidem, non nature ultor est Dominus. Crede dilatos diu conceptus et steriles partus mirabiliores esse solere. Proinde Anna uxor tua pariet tibi filiam * et vocabis nomen ejus Mariam. Hec erit, ut novistis, ab infantia6 statim Domino consecrata * et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris sue. Omne immundum non manducabit ' neque bibet + neque inter populares forinsecus ' sed in templo Domini conversatio ejus erit * ne sinistrum quid de ea vel suspicari saltem possit vel dici.
- ibid. c. 309AC.
117.4 IIII7
Itaque etate procedente ' sicut ipsa mirabiliter ex sterili nascetur + ita incomparabiliter virgo generabit Altissimi filium ' qui Jesus vocabitur * quia secundum nomen suum salvator erit omnium gentium. Et hoc tibi horum que annuntio signum erit. Dum perveneris Hierosolimis ad auream portam + habebis ibi obviam Annam uxorem tuam * que de tue regressionis retardatione ' modo sollicita ' tunc in conspectu tuo gaudebit. » His dictis * disparuit angelus.
- ibid. c. 309C-310A.
117.5 V8
Deinde apparuit et Anne dicens : « Noli timere, Anna * neque putes fantasma esse quod vides. Ego sum [215c] angelus qui preces et elemosinas vestras obtuli in conspectu Domini + et nunc missus sum ad vos ut annuntiem vobis nascituram filiam vestram, nomine Mariam * que super omnes mulieres erit benedicta. Hec a nativitate statim Domini gratia plena ' tribus ablactationis sue annis in domo paterna manebit + postea servitio Domini mancipata ' a Templo usque ad intelligibiles annos non discedet * et ibi jejuniis et orationibus Domino serviens nocte ac die ' ab omni immundo se abstinebit. Virum nunquam cognoscet * sed sola sine exemplo, virgo, filium ' famula, Dominum generabit ' mundi salvatorem.
- ibid. c. 310AB.
117.6 VIa9
Itaque surgens ascende Jerusalem * et cum perveneris ad portam que aurea vocatur ' ibi pro signo virum tuum pro cujus incolumitatis statu solicita es ' habebis obvium. Cum ergo hec ita evenerunt * scito quod ea que annuntio sine dubio complenda erunt. » Igitur juxta angelicum preceptum ' uterque de loco in quo erant se promoventes * ascenderunt Jherusalem. Et cum pervenissent ad locum angelico vaticinio designatum ' ibi sibi invicem obviaverunt. Tunc de mutua visione leti et prolis promisse certitudine securi * debitas gratias egerunt Domino humilium exaltatori. Itaque adorato Domino domum regressi * divinum promissum exspectabant.10
- ibid. c. 310BD.
117.S
Concepit ergo Anna et peperit filiam * et juxta angelicum mandatum ' parentes illius vocabant nomen ejus Mariam. Cumque trium11 annorum circulus volveretur ' et ablactationis tempus completum esset * ad templum Domini virginem cum oblationibus adduxerunt. Erant autem circa Temmplum quindecim ascensionis gradus. In horum itaque uno virginem constituerunt. Cumque ipsi vestimenta que in itinere habebant exuerent ' et cultioribus se induerent vestimentis * virgo Domini singillatim12 gradus, sine ducentis et levantis solamine, ita ascendit ' ut perfecte etati in hac dumtaxat causa nichil deesse putares. Jam quippe Dominus in virginis sue infantia magnum quid operabatur * et quanta futura esset ' hujus miraculi indicio premonstrabat.
- ibid. c. 310D-311B.
Igitur sacrificio13 secundum
consuetudinem legis celebrato ' et voto suo perfecto ' virginem intra septa Templi
cum aliis virginibus ibidem educandis dimiserunt * ipsi autem in domum reversi sunt.
Virgo autem Domini cotidie cum etatis processu virtutibus proficiebat + et quia
juxta psalmistam pater et mater ejus dereliquerunt eam * Dominus assumpsit illam.
Cotidie namque ab angelis frequentabatur * cotidie divina visione fruebatur + que
eam a malis omnibus custodiebat * et bonis omnibus redundare faciebat. Itaque sic
usque ad annum quartumdecimum pervenit ' ut non solum ' mali nichil de ea
reprehensione dignum confingere possent * sed et boni omnes qui eam noverant vitam
et conversationem ejus admiratione dignam judicarent. Tunc pontifex publice
denuntiabat * ut virgines que in Templo instituebantur ' et hoc etatis tempus
implessent ' domum reverterentur ' et nuptiis operam darent. Cui mandato cum cetere
virgines prone paruissent * sola Maria hoc facere se non posse respondit. Siquidem
et parentes suos se dixit servitio Domini mancipasse * insuper et seipsam
virginitatem Deo vovisse. Pontifex in angustia constitutus ' cum neque contra
Scripturam que dicit ' vovite et reddite
[Ps. 75, 12] infringendum putaret ' neque morem genti insuetum introducere auderet *
precepit ut ad festivitatem que imminebat ' omnes ex Jerosolimis et vicinis locis
primores adessent ' quorum consilio scire posset quid in tam dubia re faciendum
esset. Quod cum fieret * omnibus in commune placuit ' Dominum super hac re
consulendum. Et ceteri quidem orationi incubuere * pontifex autem ex more ad
consulendum accessit. Nec mora * cunctis audientibus ' de oraculo propitiatorii
loco ' vox facta est ' Ysaie vaticinio requirendum esse ' cui virgo commendari ' et
desponsari deberet. Ysaiam audiunt dicentem : votum
Egredietur virga de radice Jesse * et flos de radice ejus ascendet ' et
requiescet14 super eum Spiritus Domini.
[Is. 11, 1-2] Secundum hanc prophetiam dicunt cunctos de domo et familia David nuptiis
habiles non conjugatos virgas suas ad altare allaturos + et cujuscunque post
allationem virgula florem germinasset ' et in cacumine ejus Spiritus Domini in
columbe specie consedisset * ipsum esse cui virgo Domini commendari ' ac desponsari
debuisset. Erat autem inter ceteros Joseph de familia David. Cui cum incongruum
videreur ' si tam teneram virginem duceret uxorem * ceteris virgas suas juxta
oraculum afferentibus ' ipse solus suam subtraxit. Unde cum nichil consonum
divine15 voci aparuisset * pontifex Dominum
iterato consulendum putavit. Qui respondit solum illum ex [215d] his qui designati
erant virgam suam non attulisse qui virginem desponsare deberet. Proditus itaque
Joseph ' cum virgam suam attulisset ' et ipsa ilico florem germinasset ' et in
cacumine ejus columba de celo descendisset * liquido omnibus patuit ' ipsi virginem
desponsandam fore. Igitur nuptiarum jure de more celebrato * ipse quidem in Bethleem
civitate resedit domui sue dispositurus ' et nuptiis necessaria procuraturus. Virgo
vero Domini Maria cum aliis septem virginibus coevis et collactaneis suis quas a
sacerdote acceperat * ad domum parentum ' in Galyleam reversa est. His diebus missus
est ad eam angelus Gabriel.
- ibid. c. 311B-313B.
Igitur Joseph a Judea in Galileam veniens * desponsatam sibi ducere intendebat. Jamque tres fluxerant menses * et quartus instabat. Interea sponsorum more liberius ad virginem introiens gravidam esse eam deprehendit + et fluctuare cepit animo * et cogitabat occulte dimittere eam.
Hucusque de apocripho.
- ibid. 314BC.