118- Nativitas, BMV, F[1] infra oct.
Infra octavas Nativitatis beate Virginis in una feria.
Bernardus in omelia « Missus est »
.1
118.1 Lectio prima.
Si queritur quare Joseph voluit dimittere Mariam * accipe in hoc non meam sed
Patrum sententiam. Propter hoc voluit Joseph dimittere eam ' propter quod et Petrus
Dominum a se repellebat dicens + « Exi a me, Domine * quia homo peccator sum »
[Luc. 5, 8] * propter quod et centurio a domo sua eum prohibebat cum diceret : Domine ' non sum dignus ut intres sub tectum meum.
[Mat. 8, 8] Ita ergo et Joseph indignum et peccatorem se reputans * dicebat intra se ' a
tanta et tali non debere sibi ultra familiare prestari contubernium ' cujus supra se
mirabilem expavescebat dignitatem. Videbat ' et horrebat divine presentie gestantem
certissimum insigne. Et quia mysterium penetrare non poterat * dimittere eam
volebat.
- Bernardus Claraevallensis, h 2 in laudibus Virginis Mariae, Opera IV (1966), p. 31, l. 16-25a.
118.2a Lectio secunda.
Expavit Petrus potentie magnitudinem * expavit centurio presentie majestatem + horruit nimirum et Joseph sicut homo ' tanti miraculi bonitatem ' mysterii profunditatem * et ideo voluit oculte dimittere eam.
- ibid. p. 31, l. 25-27 et 32, l. 1.
118.2b Crisostomus.2
Forsitan enim cum esset justus ' et videret eam gravidam * hoc apud se cogitabat : « Comessatrix nunquam autem vinolenta fuit ' non levis, non jocosa ' non cantatrix3 non turpium verborum auditrix * numquam super virum erexit oculum nec infixit aspectum. » Hec et his similia apud se tractans ' nichil horum inveniebat in ea * sed econtrario omnia laudabilia ' omnia admiranda ' et que sine Spiritus Sancti potestate non erat in natura esse humana.
- Ps. Chrysostomus, Opus imperfectum in Matheum, h 1, PG 56, c. 632-633.
- CPG 4569, CPL 707
118.3 Lectio tercia.4
Omnibus igitur argumentis ' quibus fornicatio mulieris intelligi solet vel argui ' deficientibus * sola in ea restabat suspitio gratie Dei.
O inestimabilis laus Marie ! Plus credebat castitati ejus quam utero * plus gratie quam nature. Conceptionem manifeste videbat * et fornicationem suspicari non poterat. Possibilius esse credebat virginem posse parere * quam Mariam posse peccare.
Sic et maritalem zelum et uteri clamantis accusationem * sola preterite conversationis documenta vincebant.
- ibid. c. 633.