*27- S 21 ap. la Trinité.
Sabbato vicesimo primo.
Idem in eadem oratione. Å .
*27.1 Lectio prima.
O beata fiducia + o tutum refugium * mater Dei est mater nostra ! Mater ejus in quo solo speramus ' et quem solum timemus * est mater nostra. Mater, inquam, ejus qui solus salvat ' solus damnat ' est mater nostra * sed, o benedicta et exaltata, non tibi soli ' sed et nobis quidem. Si tu, domina, es mater ejus + nonne et alii filii tui sunt fratres ejus ? Sed qui fratres + et cujus ejus ? Loquemur unde jocundetur cor nostrum + an silebimus ne de elatione arguatur os nostrum ? Sed quod credimus amando + cur non confitebimur laudando ? Dicemus igitur * non superbiendo ' sed gratias agendo. Qui enim fecit ut ipse per maternam generationem esset nature nostre + et nos per vite restaurationem essemus filii matris ejus * ipse nos invitat ' ut confiteamur1 nos fratres ejus.
- Anselmus Cantuariensis, Oratio 7, ibid., p. 23, l. 127-139.
*27.2 Lectio secunda.
Ergo judex noster ' est frater noster * salvator mundi est frater noster. Denique Deus noster * est factus per Mariam frater noster. Qua igitur certitudine debemus sperare ' qua desolatione possumus timere + quorum sive salus sive damnatio ' de boni fratris et de pie matris pendet arbitrio ? Quo etiam affectu hunc fratrem et hanc matrem amare debemus ? Qua familiaritate nos illis committemus ? Qua securitate ad illos confugiemus ? Qua dulcedine fugientes suscipiemur ? Bonus igitur frater nobis dimittat quod deliquimus + ipse avertat quod delinquentes meruimus * ipse donet quod penitentes petimus. Bona mater oret et exoret pro nobis * ipsa postulet et impetret quod expedit nobis. Ipsa roget Filium pro filiis + Unigenitum pro adoptatis * Dominum pro servis. Bonus Filius audiat matrem pro fratribus + Unigenitus pro his quos adoptavit * Dominus pro his quos liberavit.
- ibid. p. 23-24, l. 139-151.
*27.3 Lectio tercia.
Maria, quantum tibi debemus ? Domina, mater per quam talem fratrem habemus + quid gratiarum, quid laudis ' tibi retribuemus ? Magne Domine ' tu noster major frater ' magna domina, tu nostra melior mater * docete corda nostra ' qua reverentia debeant vos cogitare. Bone tu ' et bona tu * dulcis tu ' et dulcis tu ' dicite ' et date animabus nostris quo affectu vos memorando ' de vobis delectentur ' delectando jocundentur * jocundando impinguentur. Impinguate et succendite eas vestra dilectione + vestro continuo amore langueant corda nostra * liquefiant anime nostre ' deficiat caro nostra. Utinam sic viscera animarum nostrarum dulci fervore vestre dilectionis exardescant * ut viscera carnis nostre exarescant. Utinam sic intima spiritus dulcedine vestri affectus impinguentur * ut medulle corporis nostri exsiccentur.
- ibid. p. 24, l. 152-162.