École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 62- Nat. S. Johannis Baptistae

62- Nat. S. Johannis Baptistae

F[1] inf. oct.

In feria proximiori festo Johannis si non fuerit dominica.

Sermo sancti Augustini. Å .

62.1 Lectio prima.

Sancti Johannis cujus nativitatem cum Evangelium legeretur mirantes audivimus * sollemnitatem hodie celebramus. Quanta est gloria judicis + si tanta est preconis ? Qualis est venturus in viam + si talis est qui preparat viam ? Nativitatem celebramus Johannis * celebramus et Christi. Nascitur Johannes de anicula sterili * nascitur Christus de juvencula virgine. Johannem parit sterilitas * Christum integritas. In nativitate Johannis etas congrua non erat parentalis * in nativitate Christi complexus non erat maritalis. Ille angelo predicante nuntiatur * iste angelo nuntiante concipitur.

  • Augustinus, s 293, PL 38, cap. 1, c. 1327.

62.2 Lectio secunda.

Non creditur Johannes nasciturus * et fide concipitur. Fit prius adventus fidei in corde virginis * et sequitur fecunditas in utero matris. Eadem prope sunt verba Zacharie dicentis ' « per quid cognoscam » [Luc. 1, 18] * et Marie dicentis ' « quomodo fiet istud. » [Luc. 1, 34] Et tamen illi dicitur ' « Ecce eris tacens » [Luc. 1, 20] * isti dicitur : « Spiritus Sanctus superveniet in te ' et virtus altissimi obumbrabit tibi. » [Luc. 1, 35] Ille corripitur * ista instruitur. Illi dicitur ' « quare non credidisti » * isti dicitur ' « accipe quod quesisti. »

  • ibid.

62.3 Lectio tercia.

Prope modum eadem sunt verba * per quid cognoscam hoc ' et quomodo fiet istud. Sed eum qui verba audiebat ' et cor videbat ' non latebat. In utrisque verbis cogitatio latebat + sed homines latebat ' non angelos * immo non latebat eum qui loquebatur in angelis.

Videtur Johannes ' quidam interjectus limes Testamentorum veteris et novi. Sustinet ergo personam vetustatis * et preconium novitatis. Propter personam vetustatis de senibus nascitur * propter preconium novitatis ' in visceribus propheta declaratur.

  • ibid. cap. 1, c. 1327-1328, et cap. 2, c. 1328.