École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 85- Germanus, ep. et c.

85- Germanus, ep. et c.

tl, 31 VII

[205c]

Constantius presbiter ad Patientem Lugdunensem archiepiscopuma, et sanctum Censurium Autisiodorensem episcopumb. T .

In festo sancti Germani episcopi.

85.1 Lectio prima.

Germanus genere nobilissimus ' in urbe Autisiodorensi natus ' studiis liberalibus in Gallia plene doctus ' juris quoque scientiam Rome didicit * et ducatum totius Burgundie obtinens ' urbem Autisiodorensem ceteris diligentius gubernabat. Industrie vero militari * magis quam christiane religioni vacabat. Nam cum ad preces sancti Amatoris succidere noluisset arborem quamdam in media urbe ' ad cujus ramos Germanus pro admiratione venationis ' ferarum capita suspendebat + quadam die, absente Germano ' episcopus arborem succidit ' et combussit * ne christianis more gentilium esset occasio superstitionis. Audiens autem Germanum venire cum furore * dans locum ire ' in urbem Eduensem perrexit. Cum autem reversus esset ' et Germanus stipatus armatis militibus ecclesiam intrare vellet + monente episcopo ne in ecclesiam arma ferret ' repente mutatus est * ita ut eum episcopus in clericum tonsoraret + exhortans eum ut honorem sibi datum a Domino custodiret * quia ei in episcopatum succederet.

  • cf. BHL 3454

85.2 Lectio secunda.

Germanus itaque factus episcopus + ex ea die qua sacerdotium sumpsit usque ad terminum vite ' scilicet per triginta annos, corpus suum tam crudeliter afflixit * ut nunquam panem frumenti ' non vinum ' non acetum ' non oleum ' non legumen ' nunquam vel salem pro sapore comederit. Die tantum Pasche ' et Nativitatis Domini vinum semel bibebat * sed tamen ipsum vini saporem aquis nimiis diluebat. Semper autem jejunans ' nunquam nisi vespere ' interdum autem a feria quinta usque ad diem dominicam jejunas ' in refectione semper cinerem prelibavit * deinde panem ordeaceum sumpsit ' quem tamen ipse excussit ' et moluit. In estate et hyeme ' nullam habuit vestem preter cilicium et tunicam et cucullam + que vestis nisi forte alicui donaretur * tamdiu ei inherebat ' donec attritione nimia solveretur. Lectulum ejus trabecule dolatiles ambiebant * et injectos cineres cotidiana impressione duratos ' superposito uno tantum sacco cum cilicio continebant. Nullum pulvinar caput ejus ab humeris sublevabat + sed semper gemens ' semper orans ' et sanctorum reliquias collo gerens * nunquam vestitum ' raro calciamenta ' raro cingulum detrahebat.

85.3 Lectio tercia.

Inter cetera sue sanctitatis opera ' monasterium quoddam fecit in conspectu civitatis, ubi monachos instituit + eorumque stipendiis multa predia delegavit * ubi etiam ipse tam diu, tam hostiliter se afflixit. Ibique, quod difficilimum est * inter frequentias populorum ' cum multis monachis heremiticam vitam duxit. Denique cum inter alia bona ' semel et iterum hereticos in Britannia confutasset ' et in diversis locis tres mortuos suscitasset + in fine vite sue ' senio ' jejuniis ' vigiliis ' laboribusque confectus ' quia jam pedes ire longa via non poterat * asino deferente in Italiam ivit. Et cum esset in palatio regine Placidie + audito quod asinus suus mortuus esset * presentatum sibi optimum equm respuens ' asinum suscitavit. Et sic ad hospitium rediens ' et paulo post ad Dominum migrans + anno Domini quadringentesimo quinquagesimo ' episcopatus sui tricesimo ' cum magna populorum frequentia ad Gallias deportatur ' et a civibus suis cum honore maximo sepelitur.


a Patience, archevêque de Lyon de 451 à 491.
b Censier, évêque d'Auxerre de 472 à 502.