144- Martinus.
144.1 Lectio prima.
Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum preterisset * Diabolus ei in
itinere, humana specie assumpta ' se obvium [222d] tulit ' quo tenderet querens.
Cumque id a Martino responsum accepisset ' se quo Dominus vocaret tendere * ait ad
eum : « Quocumque ieris ' vel quecumque temptaveris * Diabolus tibi adversabitur. »
Tunc ei prophetica voce respondit : « Dominus michi adjutor
[Ps. 117, 6] Statimque de conspectu ejus ' Inimicus evanuit.est
* non timebo, quid faciat michi homo. »
- ibid. 6, 1-2, p. 264.
144.2 Lectio.1
Itaque, ut animo ac mente conceperat ' matrem gentilitatis absolvit errore ' patre in malis perseverante * plures tamen suo salvavit exemplo. Deinde cum heresis arriana per totum mundum, et maxime intra Illiricum, pullulasset * cum adversus perfidiam sacerdotum solus pene acerrime repugnaret ' multisque suppliciis esset affectus ' nam et publice virgis cesus est ' et ad extremum de civitate exire compulsus + Italiam repetens ' cum intra Gallias quoque, discessu sancti Hylarii, quem ad exilium ' hereticorum vis coegerat ' turbatam Ecclesiam comperisset * Mediolani sibi monasterium fecit. Ibi quoque eum Augentius auctor et princeps Arrianorum gravissime insectatus est * multisque affectum injuriis de civitate exturbavit.
- ibid. 6, 3-4, p. 264 et 266.
144.3 Lectio.2
Cedendum itaque tempori arbitratus ' ad insulam, Gallinariam nomine ' secessit * comite quodam presbitero, magnarum virtutum viro. Hic aliquandiu radicibus vixit herbarum. Quo tempore, elleborum venenatum, ut ferunt, gramen * in cibum sumpsit. Sed cum vim veneni in se grassantis, vicina jam morte, comperisset + periculum imminens oratione reppulit * statimque omnis dolor fugatus est. Nec multo post ' cum sancto Hylario comperisset regis penitentia potestatem indultam fuisse redeundi + Rome ei temptavit occurrere * profectusque est ad Urbem. Cum autem jam Hylarius preterisset * eum est prosecutus.
- ibid. 6, 5 - 7, 1, p. 266.