*24- S18 a « Deus omnium »
Sabbato decimo octavo.
Item oratio ejusdem. Å .
*24.1 Lectio prima.
O beata Maria ' tu illa Maria ' tu illa major beatarum Mariarum * tu illa maxima feminarum ! Te, domina magna et valde magna, te volunt corda nostra amare ' te cupiunt ora nostra laudare + te desiderant venerari mentes nostre ' te affectant exorare anime nostre * quia tuitioni tue se commendant tote substantie nostre. Enitimini, viscera animarum nostrarum ' enitemini quantum potestis ' si quid potestis, omnia interiora nostra * ut ejus merita laudetis ' ut ejus beatitudinem ametis ' ut ejus celsitudinem admiremini ' ut ejus benignitatem deprecemini + cujus patrocinio cotidie indigetis ' indigendo desideratis ' desiderando imploratis ' implorando impetratis * et si non secundum desiderium vestrum ' tamen supra vel certe contra meritum vestrum.
- Anselmus Cantuariensis, Oratio 7, ibid., p. 18, l. 4-14.
*24.2 Lectio secunda.
Regina angelorum ' domina mundi ' mater ejus qui mundum mundat + confitemur quia corda nostra nimis sunt immunda * ut merito erubescant in tam1 mundam intendere ' nec digne possint in tam2 mundam intendendo contingere. Te igitur, mater illuminationis cordium nostrorum ' te, nutrix salutis mentium nostrarum * te obsecrant quantum possunt cuncta precordia nostra. Exaudi, domina ' adesto propitia ' adjuva potentissima ' ut mundentur sordes mentium nostrarum * ut illuminentur tenebre nostre ' ut accendatur tepor noster ' ut expergiscatur torpor noster + quatinus, sicut beata sanctitas tua super omnia, post summum omnium, filium tuum ' per omnipotentem filium tuum ' ob gloriosum filium tuum ' a benedicto filio tuo est exaltata * sic super omnia, post Dominum et Deum tuum et omnium, filium tuum ' te corda nostra intelligant et venerentur ' ament et deprecentur ' eo affectu, non quo desiderat imperfectus ' sed quo debet a filio tuo factus ' et salvatus ' redemptus ' et resuscitatus.
- ibid. p. 18-19, l. 15-27.
*24.3 Lectio tercia.
Genitrix Vite animarum nostrarum + altrix reparatoris carnis nostre ' lactatrix Salvatoris totius substantie nostre * per cujus sanctitatem peccata nostra purgantur + per cujus integritatem nobis incorruptibilitas donatur * per cujus virginitatem anime nostre adamantur a Domino suo ' et desponsantur Deo suo + quid digne referemus tibi, per cujus fecunditatem, captivi ,sumus redempti ' per cujus partum de morte eterna sumus erepti ' per cujus prolem, perditi, sumus restituti ' et de exilio miserie in patriam beatitudinis reducti ? Benedicta inter mulieres + hec omnia nobis dedit benedictus fructus ventris tui in regeneratione baptismatis sui ' alia in spe ' alia in re * quamquam hec omnia nos ipsi nobis sic peccando abstulerimus ' ut nec rem habeamus ' et spem vix teneamus. Certi autem sumus quia, sicut per Filii gratiam ea potuimus accipere * sic eadem per matris merita possumus recipere. Ergo domina, porta vite ' janua salutis ' via reconciliationis ' aditus recuperationis * obsecramus te per salvatricem tuam fecunditatem + fac ut et peccatorum nobis venia ' et bene vivendi gratia concedatur * et usque in finem hi servi tui sub tua protectione custodiantur.
- ibid. p. 19-20, l. 28-50.