École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 68- Petrus et Paulus

68- Petrus et Paulus

d, 29 VI

Linus papa. Å .

In festo apostolorum Petri et Pauli.

68.1 Lectio prima.

Tempore Neronis dum Rome per Petrum et Paulum fides cresceret * ipse Nero per Simonem adversari cepit apostolis + quia illusionibus ita magus animum ejus obtinuerat * quod prosperitates se per eum in omnibus habiturum credebat. Sed Petrus vanitates ejus detexit. Tunc Symon ausus est jactare se * quod posset mortuos suscitare. Ipso tempore erat defunctus quidam adolescens propinquus Cesaris. Perrectum est ad Petrum. Fuerunt etiam qui Symonem accersiendum putarent * et utrique affuerunt.

  • cf. BHL 6667

68.2 Lectio secunda.

Tunc Petrus ait * ut Symon prius, si posset, mortuum suscitaret. Si nequivisset * se non defuturum ut Christus opem ferret defuncto. Symon vero conditionem interposuit * ut si mortuum suscitaret ' Petrus occideretur. Si vero illo nichil agente ' Petrus mortuum suscitaret * ipse simili sententie subjaceret. Exorsus est Symon + acessit ad lectulum * visus est caput agitare defunctus. Clamor attollitur * mira indignatio in Petrum esse cepit. Tunc Petrus ait : « Si vivit * loquatur ' surgat ' ambulet. Sin alias * fantasma hoc sciatis esse. »

68.3 Lectio tercia.

« Denique separetur, inquit Petrus ' magus a lectulo * et figmenta denudentur. » Abducitur itaque Symon a lectulo * et manet defunctus immobilis. Astitit Petrus a longe * et ait : « Adolescens * sanet te Dominus noster Jesus Christus ! » Et statim surrexit * et locutus est ' et ambulavit. Et cum vellet populus Symonem lapidare * ait Petrus : « Satis est ad penam ejus * quod agnoscit se superatum. Vivat ' et regnum Christi crescere videat. » Torquebatur magus * seseque ad omnem carminum suorum excitat potentiam. Et statuto die ' montem Capitolinum ascendit * ac volare cepit.

68.4a Lectio quarta.

Tunc Petrus cum orasset cum lacrimis * ait : « Adjuro vos in nomine Jesu Christi ' angeli Sathane qui eum fertis * ut dimittatis eum. » Et statim corruit * totoque fracto corpore ' post parvum spatium expiravit. Quod ubi Neroni compertum est * querere cepit causas quibus Petrum occideret.

68.4b

Dato autem ab ipso precepto * victus lacrimis Petrus populorum ' adquievit se Urbem egressurum. Ubi autem ventum est ad portam * vidit sibi Christum occurrere. Et adorans eum * ait : « Domine, quo vadis ? » Cui Dominus : « Venio Romam * iterum crucifigi. » Itaque Petrus reversus ' narrabat fratribus quod ei obvius fuisset Dominus * et declarasset quod in ipso esset crucifigendus.

  • cf. BHL 6655

68.5 Lectio quinta.

Cum autem animos fratrum consolaretur * supervenerunt quatuor apparitores, qui eum statuerunt Agripe prefecto. Qui ait : « Ausus es in deorum injuriam * nescio quem Christum inducere. » Tunc facta est facies apostoli sicut sol. Et ait : « Video quo tendis, dux libidinum ' atrocitatis inventor ' innocentium persecutor ' deceptorum fautor ' fallacie conditor * habitaculum Sathane. » Tunc prefectus crucifigi apostolum jussit. Tunc ingens subito concursus factus est * et ceperunt in Agripam sevire. Sed Petrus restitit + et sedata seditione, rogavit ' ut inversis pedibus crucifigeretur * ne ita servus crucifigeretur ut Dominus.

68.6 Lectio sexta.

Ubi autem factum est hoc * cepit de cruce populum consolari. Et viderunt qui lugebant ' angelos stantes cum coronis de floribus rosarum et liliorum * et erectum Petrum librum a Christo accipientem ' et verba que loquebatur ' inde legentem. Videns autem Petrus quod demonstrata esset gloria ejus fidelibus * dixit : « Gratias tibi ago, pastor bone * commendo tibi gregem tuum. » Et in hac confessione migravit ad Christum. Statimque Marcellus, unus ex discipulis ejus, corpus ejus deposuit * et cum aromatibus collocavit in loco qui dicitur Vatichanus. Ad quem veniens ipsa nocte Petrus * dixit ei : « Reputabitur tibi a Domino hec merces operis tui. »

68.7a Lectio septima.

Secundum Matheum.

In illo tempore * venit Jesus in partes Cesaree Philippii * et interrogabat discipulos suos dicens : « Quem dicunt homines esse filium Hominis ? » Et reliqua.

  • Mat. 16, 13.

68.7b

Omelia beati Ambrosii episcopi.

Nec turbe quidem ociosa opinio est * qua alii Heliam quem venturum putabant + alii Johannem quem decollatum sciebant * aut unum ex prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc supra nos est querere. Alterius scientie * alterius prudentie est. Nam si apostolo Paulo ' satis est nichil scire nisi Jesum Christum et hunc crucifixum [1 Co. 2, 2] + quid amplius michi desiderandum est scire quem Christum ? In uno enim hoc nomine * et divinitatis et incarnationis expressio ' et fides est passionis. Et ideo licet ceteri apostoli siluerint * Petrus tamen respondit pro ceteris : Tu es Christus filius Dei vivi. [Mat. 16, 16]

  • Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, CCSL 14, VI, = 93, l. 989-999, p. 207.
  • CPL 143

68.8 Lectio octava.

Complexus est itaque omnia * qui et naturam et nomen expressit ' in quo summa virtutum est. Scivit enim Petrus * quod in Filio [203a] Dei ' omnia sunt. Omnia enim dedit Pater Filio. [Jo. 3, 35] Si omnia dedit * eternitatem quam habet majestatemque transfudit. Sed quo pro te labor longius ? Finis fidei mee * Christus est. Finis fidei mee * Filius Dei est. Non licet michi scire generationis seriem * non licet tamen nescire generationis fidem.

  • ibid. = 93, l. 999-1012, p. 207.

68.9 Lectio nona.

Crede ergo sic ' quemadmodum Petrus credidit ' ut et tu beatus sis * ut et tu audire merearis ' quoniam non caro et sanguis tibi revelavit ' sed Pater meus qui in Celis est. [Mat. 16, 17] Caro enim et sanguis * non queunt nisi que terrena sint revelare. At vero que Spiritus loquitur carnis mysteria * non carnis et sanguinis mysterio ' sed divina inspiratione funduntur. Noli ergo adquiescere carni et sanguini + nec carnis et sanguinis precepta haurias * ut ipse caro et sanguis fias. Qui enim carni adheret ' caro est * et qui adheret Deo ' unus spiritus est. [1 Co. 6, 17]

  • ibid. = 94, l. 1013-1021, p. 208.