École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 64- Nat. S. Johannis Baptistae

64- Nat. S. Johannis Baptistae

D inf. oct.

Dominica infra octavas beati Johannis Baptiste.

Sermo venerabilis Petri Damiani. Å .

64.1 Lectio prima.

Hodierna festivitas, dilectissimi ' mentes nostras eo clarius splendore quodam nove lucis irradiat * quo veri Luminis ortum ut recolamus ' invitat. Cui enim meditanti nativitatem Johannis ' non mox occurrit nativitas Christi + presertim cum [202a] nascendi Johannem de patre sene et sterili matre ' nulla extiterit causa alia nisi ut mirabiliter natus precederet singulariter nasciturum ' amicus videlicet sponsum ' famulus Dominum ' vox Verbum ' lucerna Solem ' preco Judicem ' salvatus precurreret Salvatorem ?

Precessit itaque Dominum ' precessit et semetipsum + quia cum necdum posset hominibus verba depromere * potuit latentem in utero Virginis regem Celi ' maternis visceribus nuntiare.

  • Petrus Damiani, s 24, CCCM 57, l. 3-11 et 18-23, p. 148.

64.2 Lectio secunda.

Johannem ante legalis mandati quodcumque remedium ' Spiritus Sanctus implevit +

et ipsum qui nove gratie preco enituit * ad evadendum originale peccatum ' supra legem ' supra humane conditionis ordinem ' electio divina provexit. Johanni etiam tanti honoris collata est gloria ' ut nativitati ejus ipsa Dei genitrix interesset * ejusque principium latens in utero mundi Conditor ' sua presentia dedicaret.

Nolebat namque Maria ab Elisabeth discedere * donec grandeve puerpere ' ministerium sedulitatis impenderet + et que gestabat in aula sui corporis Regem * cerneret anteire preconem. Felix partus * quem illa lux excipit ' que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [Jo. 1, 9]

  • ibid. l. 41-42, 47-54 et 58-62, p. 149.

64.3 Lectio tercia.

Johannes humanorum limes est meritorum. Quantumcumque enim apostolici senatus excellat auctoritas + quantumcumque vel patriarcharum fides in divina agnitione proficiat ' vel oracula prophetarum ad reseranda archana convalescant * quantumlibet cumuletur triumphantium gloria martirum ' quantumvis exfloreat vernans pudicitia virginum ' vel in verbis Vite se exerceat lingua doctorum + citra1 metam Johannis ' omnia cohibentur * nichil perfectionis ultra progreditur. Hujus incomparabilis vite seriem ' non hystoriografus quispiam ' post ejus obitum texuit * sed archangelus ille precipuus antequam conceptus esset ' sicut Domini ' sic et hujus opera miranda narravit.

  • ibid. l. 126-138, p. 151.

64.4 Lectio quarta.

Johannis preconium ' non assertione cujuslibet veridici hominis * sed ex ore ipsius didicimus Veritatis. Et ille est laudator Johannis * qui a cunctis celestibus ac terrenis laudatur et benedicitur creaturis. Ab illo denique verbo Johannis sunt deprompta preconia + per quod fundata est arida ' et moventur sidera * sunt et condita elementa. Enimvero quante magnificentie est ab illo mereri gloriam laudis ' apud quem summa felicitas est impetrare veniam pietatis + et ab illo preferri hominibus ' a quo gloriosum est utcumque probari ? Ait enim : Quid existis in desertum videre ? [Mat. 11, 9]

Et iterum : Hic est de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam * qui preparabit viam tuam ante te. [Mal. 3, 1-Mat. 11, 10]

  • ibid. l. 138-147 et 151-153, p. 151-152.

64.5 Lectio quinta.

Idem in sermone « Multa dilectissimi ».

Pensemus ' vir iste quantum eniteat + qui et a prophetis antepredictus ' et ab eodem quo Dominus angelo nuntiatus * ipsius etiam insuper testimonio Veritatis extitit gloriosus.

Perpendite quam angelica vita ejus erat + qui cum nullius signum virtutis ostenderet * Christum tamen illum esse omnis populus estimaret.

Sunt aliqui heremite. Sed quis sibi vivendi regulam in silvestri melle et locustarum esca prefixit ? Cui etiam ad asperitatem vestium non sufficerent saga cilicina caprarum ? Iste vero pilis induitur camelorum. Sunt sancti seculum reliquentes * sed iste puerilis adhuc indolis ' deserta penetrans ' decrevit solitarius habitare.

  • Id., s 25, CCCM 57, l. 23-28, p. 154, et 206-209 et 215-222, p. 159.

64.6 Lectio sexta.

Alii non coinquinantes vestimenta sua * virgines permanserunt. Hic autem ut in se carnis illecebras funditus precideret ' et non modo genitalia membra ' sed et aures et oculos in floride virginitatis viredine custodiret + cohabitationes humane contubernia respuit * et pre fervore Spiritus ferarum se lustris immersit. Inter purpuratos etiam martirum choros ' Johannes magisterii cathedram presidet ' quia pro testimonio veritatis strenuus bellator occubuit * omniumque pro Christo certantium dux factus vexillum triumphale martirii celo primitus invexit. Omnium itaque sanctorum particeps factus est choris * quia nulla sibi virtus defuit sanctitatis + immo tanto insignius inter omnes emicat * quanto actori2 omnium per meritum sublimius apropinquat.

  • ibid. l. 234-247, p. 160.

64.R

Si ista dominica evenerit in Vigilia Apostolorum, tres ultime lectiones fiant de omelia de vigilia. Alioquin fiant de omelia dominicali.


1 citra] circa a.c.
2 actori] auctori a.c.