*11- S5 a « Deus omnium »
Sabbato quinto.
Bernardus in sermone « Signum magnum »
. Å .
*11.1 Lectio prima.
Non erat bonum nobis esse hominem solum * congruum magis erat ' ut adesset nostre
reparationi sexus uterque, quorum corruptioni neuter defuisset. Fidelis plane ' et
prepotens ' mediator Dei ' et hominum homo Christus Jesus
[1 Tim. 2, 5] * sed in eo divinam reverentur homines majestatem + absor[p]ta videtur in
deitatem humanitas * non quod sit mutata substantia, sed affectio deificata. Non sola
cantatur illi misericordia * cantatur pariter et judicium + quia, etsi didicit ex his
que passus est compassionem ' ut misericors fieret * habet tamen et judiciariam
potestatem. Denique Deus noster ignis consumens est.
[Hebr. 12, 29] Quidni vereatur peccator accedere ? Itaque jam non ipsa mulier benedicta
videbitur ociosa * invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus enim
erat mediatrice * ad [227b] Mediatorem istum.
- Bernardus Claraevallensis, Sermo in dominica infra octavam Assumptionis, Opera V (1968), p. 262, l. 12-19 et 263, l. 1-5a.
*11.2 Lectio secunda.
Crudelis mediatrix Eva * per quam serpens antiquus ' pestiferum et ipsi et viro virus infudit ! Sed fidelis Maria * que salutis antidotum ' viris et mulieribus propinavit ! Illa fuit ministra seductionis * hec propitiationis. Illa suggessit1 prevaricationem * hec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas ? Nichil est austerum in ea, nichil terribile + tota suavis est * offerens omnibus lac et lanam. Revolve diligenter evangelice hystorie seriem + et si quid increpatorium ' si quid durum ' si quod denique signum vel tenuis indignationis occurrerit in Maria * de cetero suspectam eam habeas ' et accedere verearis.
- ibid. p. 263, l. 5-13.
*11.3 Lectio tercia.
Considera diligenter + et si, ut vere, plena sunt omnia pietatis et gratie ' plena mansuetudinis et misericordie ' que ad Mariam pertinent ' inveneris * age gratias ei qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit ' in qua nichil possit esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est. Sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit * omnibus misericordie sinum aperuit ' ut de plenitudine illius accipiant universi + captivus redemptionem ' eger curationem ' tristis consolationem ' peccator veniam ' justus gratiam ' angelus leticiam ' denique Trinitas gloriam ' Filii persona carnis humane substantiam * ut non sit qui se abscondat a calore ejus.
- ibid. p. 263, l. 13-21.