Geofroi I, évêque de Chartres, concède à Ourson, prieur de St-Martin-des-Champs, l'autel de Roinville, du consentement de Guillaume, archidiacre de Droiesin.
Ego Gaufridus Carnotensis æcclesiæ presul licet indignus53, certum esse volo cunctis æcclesiæ nostræ fidelibus tam futuris quam presentibus, quod domnus Ursio prior Sancti Martini Parisiensis, de Campis quod dicitur, presentiam meam accessit, humiliter postulans ut altare de Rodainvilla39Beato Petro Cluniacensi, pro amore ipsius, liberuma et absolutum absque omni vicariorum substitucione vel redemptione perpetualiter habendum concederemus.
Cujus ergo postulationem impetratione dignam existimans, quod petebat ad votum animi ipsius, consensu et assensu Willelmi archidiaconi40 et tocius capituli nostri ei concessi : hoc tamen inde retinens, ut æcclesiæ de Rodainvilla omnimodam subjectionem æcclesiæ nostræ exhibeat, videlicet sinodum et circadam mihi et successoribus meis, unoquoque anno, competentibus terminis, solvat ; et presbiter qui ibi fuerit mihi et archidiacono et archipresbitero, sicut alii presbiteri, subjectus existat.
S. Gaufridi episcopi53. S. Hilduini precentoris. S. Adelardi decani51. S. Goislini subdecani. S. Willelmi archidiaconi. S. Frodonis succentoris. S. Goislini cancellarii, S. Fulconis archidiaconi54. S. Widonis abbatis Sancti Johannis55. S. Morini presbiteri. S. Ernaldi prepositi56. S. Gaufredi presbiteri. S. Warini Robin. S. Oddonis Canis. S. Raginbaldi de Calnis57. S. Gaulini de Leugis49. S. Drogonis monachi, S. Guinemari de Castronovo. S. Landrici monachi. S. Warini. S. Rambuti rotularii. S. Lanberti presbiteri. S. Milonis. S. Johannis. S. Bernadi. S. Hugonis filii Frederici. S. Adelemi de Anet53. S. Galcherii.