Enguerran, évêque d'Amiens, concède aux chanoines de St-Martin de Wahagnies les autels de Bonnay et de Courcelles.
- A Original perdu.
- B Copie de 1129, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 89.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Ingelrannus, Dei ordinante clementia, Ambianensis episeopus, omnibus sancte Dei Ecclesie filiis p. et f., ad id dignitatis promoveri ut, omni lacrima ab occulis eorum exclusa, celestis Hierusalem dulcedine delectati, jugi gaudio manifeste visionis Dei perenniter satientur.
Premonstrante sacri elogii auctoritate, dilectissimi fratres, mei offìcii certum est esse ut res sancte matris Ecclesie, perfidorum nequitia deprimente, minutas pro modulo mee facultatis restaurarem, ac deformatas calamitate dierum hujus temporis qui mali sunt, in melius reformando, Dei fultus auxilio, commutarem. Hac igitur professionis nostre causa convenior, simulque officii mei ratione compellor, ut voti premissi compleam actionem, sollicitudinisque pastoralis non intermittam injunctam mihi vicem ne forte, voti reus et nominis, premium perdam divine promissionis, que consummatoribus professionis et ordinis in terra sua dupplicia et leticiam sempiternam repromittit in tempore retributionis. Quocirca ego Ingelrannus, Dei providentia presul Ambianensis, ut ea que ex debito commissi officii exigor compleam, et consummati in bono cursus premia adipisci valeam, ecclesiam quandam, in honore egregii confessoris et preciosi pontificis Xristi Martini, sitam in territorio Wangneii390 fratri Roberto et canonicis ibidem regulam Sti Augustini propositumque profitentibus, cum possessionibus quas nunc habent et que, nostris temporibus, eis regulariter accedere potuerint, nostrarum personarum consilio et concanonicorum, liberam in perpetuum concedo, et predicte ecclesie altare de Bonaio390 et altare de Curcellis390 salvo jure episcopali attribuo. Vobis igitur corampositis, dilectissimi fratres, pred. monasterio privilegium confirmantes, excommunicavimus et anathemate insolubili percutimus illos omnes qui hoc statutum evertere, versutia instigante diabolica, temptaverint, et res ejusdem ecclesie invadere, minuere, lacerare, separare jurique suo assignare presumpserint.
S.
Ingelranni episcopi ;
S.
Guarini archidiaconi.
S.
Symonis archidiaconi.
S.
Rogeri decani : S.
Radulfi cancellarii.
S.
Yberti, abbatis
Sti Judoci.
S.
Radulfi, abbatis
Sti Fusciani391.
S.
Achardi sacerdotis.
S.
Rogerii sacerdotis.
S.
Dodonis sacerdotis.
S.
Nantaudi ; S.
Adsonis ; S.
Dodomanni, diaconorum.
S.
Radulfi ; S.
Walteri ; S.
Andree, subdiaconorum.
S.
Roberti, prioris
Sti AceoliS.
Walterii, prioris
Sti Dionisii391.
Actum (anno) ab
Ego Radulfus cancellarius scripsi et suscripsi regnante gloriosissimo rege Francorum Ludovico.