Dépositions recueillies au cours d'une enquête testimoniale, motivée par un procès entre Saint-Martin-des-Champs et Saint-Pierre de Pontoise, d'une part, et les chanoines de Saint-Denis-du-Pas, de l'autre, au sujet du partage de la dîme du Plessis-Gassot, près de Fontenay-lès-Louvres. Cette dîme, restituée par le chanoine Milon à l'Église, fut donnée par Maurice, évêque de Paris, aux chanoines de Saint-Denis-du-Pas (Extrait).
Iste sunt attestationes Sti Martini de Campis et Sti Petri de Pontisara contra canonicos Sti Dionisii de Passu.
- A Original. Production in-folio, sur deux colonnes, Arch. nat., L 878, nº 47, portant un sceau elliptique, sur cire brune, où se voit un abbé debout, crossé, l'Évangile sur la poitrine, avec ce reste de légende : SIGIL. IOHIS. ABb... FE. PARIS.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Testes ex parte Sti Martini : Bartholomeus sacerdos de Pleseio, juratus, dixit : Quod decime de quibus est contentio, sunt infra limites de parrochia de Pleseio, que quondam fuit capella de Fonteneio60, modo est mater ecclesia et pertinet ad donationem Episcopi ; et idem sacerdos, qui eam modo habet, recepit eam ab Episcopo, non per presentationem Prioris Sancti Martini factam archidiacono vel episcopo, et numquam vidit quod aliqua persona vel ecclesia possederit illas decimas nisi ecclesia Sti Dionisii de Passu. Audivit etiam dici a multis et ab ipso Domino de cujus feodo sunt iste decime, monachos Sti Petri de Pontisara longo tempore pacifice terciam partem decime possessisse, et quidam Milo, clericus, frater Domini feodi illius, occupavit totam decimam novalium illius decimationis suo tempore excultorum, et illam quam tenuit dictus Milo canonicis Sti Dionisii de Passu vendidit. - Herveus, juratus, dixit idem et addidit quod donatio ecclesie de Pleseio pertinet ad monachos Sti Martini. - Gaufredus de Pleseio, juratus, dixit idem de venditione facta a Milone quod Sacerdos, hoc excepto quod iste dixit se vidisse, et Sacerdos audivisse ab aliis, de donatione ecclesie de Pleseio facta ab Episcopo. - - Hugo de Barra222, juratus, dixit idem quod Gaufredus ; dixit quod nunquam vidit controversiam fieri super decimam istam ab aliquo. - - Robertus, juratus, addidit quod decime novalium, ante tempus Milonis, erant Sti Petri et Sti Martini. - Hoc etiam dicunt multi alii excepto quod de donatione ecclesie nullus scit : requisiti, quidem de tempore, dicunt se nil certum scire : duo vero illorum, quod circa xxti annos primo Milo, postea canonici Sti Dionisii. - Vitalis sacerdos, juratus, dicit quod eadem est ecclesia cum villa de Fonteneio et decimis ; item dicit quod eadem decima extendit se extra novalia de quibus est contentio ; dicit etiam quod medio tempore Milo clericus vendidit eam canonicis de Passu.
Testes pro priore Sti Martini : Matheus, juratus, dixit quod Milo, clericus, frater G[uidonis] militis, tenuit quandam partem decime novalium illius territorii, que solebat esse infra metas parrochie de Fonteneio60 tempore aliquanto ; deinde vendidit eam canonicis Sancti Dyonisii. Alia pars novalium sequebatur magnam decimam, quocumque eam possidentes vellent deferre, et multo tempore monachi de Sancto Petro de Pontisara et Sancti Martini eam pacifice possederunt et adhuc possident. Requisitus in cujus parrochie territorio nunc sit sita pars illius decime novalium, dixit quod in parrochia de Pleseio que tunc temporis erat capella de Pleseio, que nunc est ecclesia baptimalis, per se tamen non habet decimationem. De jure et venditione illius decime quam Milo habuit, idem dicit quod alii supradicti ; decimam illam novalium tenuit Milo duobus annis.- - Omnes dicunt quod in eodem feodo capiuntur omnes iste decime, et quod Beatus Martinus duas partes tercie partis decime, et quidam Milo terciam partem tercie partis. Monachi de Pontisara aliam terciam partem habent. Item Guido de Vallegrignosa aliam terciam partem. - - Girardus, juratus, dixit - - quod vidit domnum Milonem, fratrem Guidonis, possidentem decimam istam - - et quod ecclesia de Pleseio fuit capella de Fonteneio et adhuc, in recognitione hujus rei, solvit annuatim ecclesie de Fonteneio unum sextarium bladi. Dixit etiam quod tota decimatio tam de Fonteneio quam de Pleseio pertinet ab antiquo ad ecclesias Sti Martini de Campis et Sti Petri de Pontisara. - Hugo, major, juratus, dixit idem. - -
Testes canonicorum : Guido, juratus, dixit quod domnus Milo, frater suus, accessit ad eum et dixit ei quod domnus Episcopus dederat ei decimam illam de qua est contentio, que erat de novalibus de Pleseio et eam pacifice possedit diu ; et postea, Parisius, domnus Milo venit ad Episcopum, ipso presente, et dixit ei : « Ego reddo Vobis istam decimam quam Vos dederatis mihi. " Et domnus Episcopus respondit ei : " Modo benefecistis. » Et vocatis canonicis de Passu dixit eis : « Ego investio vos de decima ista. » Et investivit eos. - Petrus, sacerdos, juratus, dixit quod Milo tenuit decimam de qua est querela, et, consilio prudentium virorum, didicit quod jure hereditario non liceret tenere decimam. Ipse autem jure hereditario tenebat eam, et deposuit in manu M[aurich], quondam episconi Parisiensis et, per manum Episcopi, concessit eam canonicis Sti Dyonisii, ita quod episcopus, ex consensu Milonis et aliorum, eos inde investivit ; habuit autem dictus Milo a predictis canonicis xlv libras paris. in caritatis intuitu. Postea vero contigit quod Gazo, nepos ejusdem Milonis, factus est miles223, qui voluit dictam decimam jure hereditario ad se revocare, et sesivit eam, et absportavit bladum, valens circiter l solidos, et tunc excommunavit eum M[auricius] episcopus. Canonici autem, pro bono pacis et pro quitatione illius decime, et ut eam illis guarantiret, dederunt dicto Gazoni centum solidos, et quitaverunt dictum bladum, et tenuerunt xxti duos annos pacifice sine omni contradictione et vexatione alicujus. Utrum pertineat decima ista ad magnam decimam, dixit se nescire. - Paganus, sacerdos de Yvriaco224, juratus, dixit quod, tempore suo, tenuit ecclesia Sti Dionisii decimam istam de qua est contentio, sine contradictione facta ab ecclesiastica persona. - Symon sacerdos, juratus, dixit quod, ix annis, fuit canonicus Sancti Dyonisii et quod, tempore suo, tenuit jamdictam decimam ecclesia Sti Dyonisii quiete et pacifice sine omni contradictionea et vexatione - - Guido sacerdos, juratus, dixit quod a ix annis et supra ex quo canonicus fuit, tenuit ecclesia illa decimam illam pacifice, sine vexatione vel reclamatione alicujus ecclesie vel ecclesiastice persone. Walterius, sacerdos, juratus, dixit idem, et adjecit quod ipse decimam illam collegit duobus annis, ad usum canonicorum. Dicit etiam quod ecclesie de Pleseio est mater ecclesia, et quod est de donatione episcopi Parisiensis, et quod Prior Sancti Martini non habet in ea presentationem capella et quod Prior de Pontisara habet terciam partem decime de Fonteneio, et dominus Guido de Vallegrignosa225 aliam terciam, et Prior Sancti Martini duas partes tercie. A., prior Vallis Serene226, dixit idem quod Petrus.
Iste sunt allegationes pro eadem causab. In primis dicimus pro ecclesia Sancti Martini et Sancti Petri de Pontisara super decimis novalium sicut petitum est, et quidem pro eis proponimus mixtim sicut hactenus actum est inter partes, utroque judicio et probatum, dicentes quod ecclesia Sancti Martini et Sancti Petri quondam fuerunt in possessione ; ita Matheus et alii testes nostri dicunt quod Sanctus Petrus de Pontisara et Sanctus Martinus istas decimas, de quibus agitur, multo tempore pacifice possederunt. Sic ergo, si invenimur in possessione adhuc, sicut et ipsi testes dixerunt, debet adversa pars condempnari, ut nos non molestet ; vel si in possessione nos esse non apparet, debemus restitui ad eam, cum nihil appareat quare, medio tempore, ea simus spoliati ; immo, hoc salvo, constare videtur per dicta testium quod canonici de Passu non legitime intraverunt, sed occuparunt propria auctoritate, vel causam habent ab eo qui hoc fecit, scilicet a Milone clerico, in cujus facto tria vitia fuerunt. Primum quia propria auctoritate intravit - - -
Ista sunt capitula privilegiorum Sancti Martini et Sancti Petri de Pontisara, in hac causa introducta :
« Lucius III, Roberto priori Sancti Martini, etc. c. Ecclesiam de Fonteneio cum duabus partibus tertie partis majoris decime et minoris. »
« Eapropter ego Mauritius
Dei gratia
Parisiorum episcopusd.
Monachos Sancti Martini de Campis, etc., concedimus eis
ecclesiam de Fonteneio cum duabus partibus tercie partis
majoris decime et minoris.
Actum
« In Francia, in eodem episcopatu : cellam Sancti Petri de Pontisara ; cellam Sancti Martini de Warenna227, cum ecclesiis, omnibus decimis et pertinentiis suis. In episcopatu Laudanensi (sic), ecclesiam Sancte Marie Magdalene de Golchina cum omnibus ecclesiis, villis, decimis, possessionibus ad predictas ecclesias et Beccense monasterium jure pertinentibus. « Primum est Lucii II, et Eugenius postea confirmat primum privilegiume.
Ex his namque probi potest quod predicte Ecclesie decimas, tam predictas quam alias, jure percipere potuerunt, et ideo eas petere possunt, non obstante quod monasteria sint, immo jam nunc ad hoc faciente pro eisf.