La donation de terres au Pont-Yblon, par le prévôt Thiébert, est confirmée par sa veuve Aveline remariée au chevalier Gautier.
- A Original perdu.
- B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 8-9, nº 16.
- a Robert de Lasteyrie, Cartulaire général de Paris, I, p. 136, nº 110.
- b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Notum facimus cunctis fidelibus f. et p. quod duo fratres Gausbertus et Rohardus dederunt æcclesiæ Sti Martini de Campis totam terram quam apud Pontem Hebali105 possidebant liberam, nichil cuiquam, preter æcclesiæ Sti Martini reddentem. Hoc etiam publice factum est in æcclesia sepe dicti, sepeque dicendi Beati Martini ; donumque a supradictis fratribus super sacrosanctum altare est positum, cunctis videntibus et audientibus qui adfuerunt, qui icirco ut testes existant, advocati sunt. Inter quos advocatus fuit Hildigerius de Greva, de cujus feodo terra erat, qui et hoc concessit, et manu propria donum firmavit.
Hoc etiam concesserunt uxores eorum et filii, quarum uxorum sunt nomina Herenburgis et Gebelina, filiorum autem Odo et Rainaldus. Concessit et hoc frater eorum Aszo nomine, qui quamvis non esset heres terræ illius — emptio enim supradictorum fratrum erat — tamen ne contrarius esseta æcclesiæ in aliquo, decem solidos accepit, et sic æcclesiæ Sti Martini libere concessit. Notandum est eciam quod supradicti fratres, Gausbertus videlicet et Rohardus, pro dono supradictæ terræ quinquaginta solidos habuerunt.
Hujus tei testes sunt supradictus Hildigerius, Odo de Balbiniaco102, Maingodus, Warinus frater majoris36, Theudo frater ejus, Joscelinus carpentarius, Bernardus de Aneto13, Jonas, Ansoldus, Godefredus, Albericus.
Notandum est eciam, et huic cartule inserendum, quod Tebertus prepositus107 terram de qua superius tractavimus æcclesiæ Sti Martini dedit ; sed Walterius miles qui post decessum ipsius uxorem ejus accepit, cui jure hereditario terra pertinebat, sub calumpnia aliquantulum contrarius extitit. Qui, Deo annuente, cum eodem uxore nomine Avelina et ipse concessit. Interfuerunt autem huic concessioni homines isti : Aszo frater ipsius Walterii, Morinus, Aszo panetarius118, Fredericus et Bernardus de Sancto-Dionisio, Walterius Rusellus. De nostris fuerunt hi : Walterius major, Rotgerius filius ejus, Warinus frater ejus ; Helgotus, Herluinus filius ejus ; Radulfus faber ; Herbertus de Ponte-Isare; Walterius, Ansoldus corvisarius, Lanbertus hospitarius, Hubertus de Nogento et alii multi.
Actum est Parisius apud
Stum-Martinum