Adam IV, châtelain de l'Isle-Adam, confirme les dons de ses devanciers et de ses vassaux à l'église Notre-Dame de l'Isle, et en ajoute de nouveaux.
- A Original perdu.
- B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 118, incomplète et non collationnée.
- C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 129'.
- D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 153.
- E Copie du xviiie s., Arch. nat., S 1420, nº 47, d'après B comme les précédentes.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Noverint tam presentes quam posteri, quod ego Adam, dominus de Insula, omnes elemosinas quas Ansellus, pater meus, et predecessores mei, et feodorum meorum possessores, ecclesie Bte Marie de Insula et monachis ibi Deo militantibus pro animabus suis, et quiete imperpetuum concedo : Apud Bethlencurt, xx solidos de censu annuatim, et duos curticulos, consuetudines reddentes398. Apud Freovillam, hospites, decimam, censum et terram. Apud Valmondeis, duos hospites et censum. Ad granchiam de Parmeno, v sextarios hyemalis annone. Apud Insulam, omnem censum granchiarum que foro contigue sunt ; exceptis illis granchiis que juxta clausum meum sunt, in quibus etiam medietatem censusa monachi habent ; et totius telonei medietatem. Quicquid etiam monachi habent apud Parmenum et circa forum, tam in terris quam in vineis, quod scilicet ad feodum meum pertinet concedo. In castro etiam Insule, x sol. de stalagio et duos hospites. Apud Nogentum, censum, hospites et terram. Apud Meriel, totam decimam. Apud Vilers, etb granchiam, decimam et terram. Apud Roissiacum, hospites et terram, et ejusdem terre justiciam et viatoriam. In Retondu et in bosco Buchardi, in parte scilicet Odonis de Roissiaco, usuarium suum.
Ego vero Adam, pro anima mea et pro animabus amicorum meorum, assensu uxoris mee et filiorum meorum Anselli et Theobaldi, Adam, do in elemosinam eidem ecclesie et cisdemc monachis apud Bellencurt unum curtilem ; apud Valmondeis unum hospitem ; apud Nogentum unum hospitem ; in granchia Parmeni, i sextarium avene ; apud Buteri, unam culturam quam rustici ejusdem ville ad medietatem faciunt. Ad victum etiam capellani ejusdem ecclesie, dimidium modium annone annuatim. Captionem quoque quam super hospites Bte Marie apud Nogentum habebam, quietam dimitto. Omnium autem elemosinarum quas monachi habent, undecunque date fuerint, me defensorem, prout ratio dictaverit, per omnia promitto, etc. d.