Dreux de Clacy, avec l'approbation de son seigneur Guillaume, renonce à ses droits de voirie sur la terre du prieuré de Gournay-sur-Marne.
- A Original perdu.
- B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 21 bis, nº 46.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Sciant omnes sancte matris Æcclesiæ filii p. et f. per baptismum abluti, per passionem Xristi redempti, quod domnus Drogo, qui cognominatur de Claciaco277, concessit monachis Sti Martini de Campis, qui apud Gornaium278 conversantur, partem suam viarie de terra in qua ipsi morantur, et eorum hospites ibidem commanentes, et hospitum ipsorum furnachium et monachorum proprium. Hæc enim ad domnum Drogonem pertinebant prius, nunc vero monachi Sti Martini quiete et absque calumpniatore tenent. Monachi autem Sti Martini concesserunt Drogoni prata apud Luissum commanentia, ea videlicet conventione ut, si census eorum redditus non fuerit, nulla pro hoc calumpnia contra eum insurgere possit ; Wido enim comes74 census eorum debet.
Apud Nuisiacum villam, habet ipse Drogo vineam cujus censum adbreviaverunt ei monachi Sti Martini ad xi sextaria vini, neque pro ea justiciabunt eum, nisi de censu tantum.
De vineis quoque altaris, que partite sunt inter eos, habet Drogo terciam partem sibi quietam, et monachi duas similiter quietas.
Sedecim arpennos terre apud Nuisiacum adcensuit Drogo monachis Sti Martini de Campis pro xvi solidis denariorum, neque pro ea justiciabit eos, nisi de censu fuerit sibi forfactum.
Minutam decimam si quis hominum plene non dederit, et ad rationem missus recognoverit, plane reddat. Si non recognoscens, pervidenter tandem cognoverit, decimam reddat, xviii10 denarios persolvat. Quod si, ad placitum veniens, convictus fuerit, per xv solidos reddat. Sic etiam fiat de decima vini. Si oblationem, id est panem et candelam, interrogatus persolvisse se dixerit, si testis ei fuerit sacerdos, quietus sit. Sin autem, propria manu se reddidisse juret. Si nec hoc nec illud potuerit, plegem componat.
De sepultura vero Nuisiaci fuerant due partes monachorum, et tercia Drogonis. Placuit ergo utrisque ut ipsa omnino dimitteretur, nec ulterius ab aliquo requireretur. Dimiserunt itaque, et ad monimentum scribi fecerunt quod si aliquis eorum qui obierint, quicquid dimiserit, si sacerdoti suo prenominato vel sancto Martino dimiserit, cui prenominatorum dimiserit, ejus erit. Si vero æcclesiæ suæ dimiserit, solvatur inde sinodus et circadia ; de reliquo instauretur æcclesia.
Hæc autem omnia concessit Willelmus Marmerellus et uxor ejus Adelina, et filii eorum et filie. Concessit etiam Simon, Marmerelli Willelmi frater, et Petrus nepos ejus, audiente servo Willelmi Galdrico.
De illa terra quam tenet Drogo apud Nuisiacum de Sancto Petro Fossatensi habet Stus Martinus corveias et viariam, et placitum generale. Concessit etiam hæc Basilia uxor Drogonis, et Warinus filius ejus, Balduinus quoque frater ejus, et hi fuerunt cum eis : Ivo de Bri279, Arnulfus filius Fulconis, Adam Rufus, Arraudus de Bunzia14, Radulfus de Laniaco280, Petrus de Chala280, Warinus de Villaflui280
De parte Sti Martini testes sunt hi : Walterius major272, Bertrannus filius ejus, Hatto, Godardus ; item Godardus decanus ; Adelelmus major Aneti13, Dodo, Warinus, Rainoldus.
Quando autem Willelmus Marmerellus et uxor ejus et filii concesserunt, hi fuerunt testes : Balduinus de Glaciaco277, Giruinus de Fossatis, Godardus decanus, Godardus forestarius, Bertrannus major272, Drogo famulus, Warinus frater majoris36, Engelbertus de Villa Judea servus Sti Martini32.
Est enim conventio inter Drogonem et monachos de Gornaio ut nullum prorsus alium hominem, preter suos hospites, ad coquendum in suo furno recipiant. Quod si evenerit, per legem reddatur furnachium.