- A Original perdu.
- B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 113, collationnée et complétée des passages entre crochets.
- C Copie du xve siècle, Arch. nat., LL 1352, fol. 120.
- D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 143.
- E Copie collationnée sur A le 16 octobre 1654 par l'archiviste du prieuré, Dom de Beaulieu, et par les notaires Colas et Manchon. Arch. nat., L 878, nº 65.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Inter innumeras suorum offensas criminum, quibus iram Dei super se seculares persone provocant, ad cumulum sue vesanie pravum illud opus exagerant quod contra preceptum divinum et totius Ecclesie sancte per excommunicationem interdictum, tenere decimas et in proprios usus expendere non formidant. Cumque magnum hoc esse peccatum, et clericorum certa relatio, et non minus ipsa propria laicis ostendat ratio, sapienter agunt qui, citius illas ecclesiis dimittentes, animarum suarum saluti consulunt. Quapropter ego Matheus de Montemorentiaco, rogatus a Matheo cognomine Pulchro terciam partem decime de Sancto Bricio298 que erat de meo feodo, quamque ipse, sue conjugis assensu et infantum, fratrumque suorum, pro sua eorumque animabus, ecclesie Sti Martini de Campis donavit, ego benigne concessi ; duas etiam alias partes quas ipse Matheus Pulcher ni feodo de abbate et capitulo Sti Dionisii tenebat, cum illa tercia parte que de meo feodo erat, voluntate et hortatu venerabilis abbatis Suggerii, communisque capituli Sti Dionisii, in presentia domni Theobaldi Parisiorum episcopi, me tam per me quam per successores meos contra omnem calumpniam tuendas et defendendas ecclesie Sti Martini de Campis omni assertione spopondi, quatinus ipsa Sti Martini de Campis ecclesia, libere et quiete et absque omni inquietatione, totam illam decimam imposterum possideret.
Quam tuitionem et defensionem ideo super me et successores meos firmiter tenendam suscepi, ut predicte ecclesie Deo devote juges orationes et beneficia jugiter antecessorum meorum animabus et mee, successorumque meorum, fructum salutis propensius impenderent, et Dei misericordia digniores efficerent. Hujus confirmationis testes affuerunt ydonei [Clemens decanus ecclesie Parisiensis. Vermundus archidiaconus, Bernardus archidiaconus, Albertus precentor, Philippus frater Regis, Nevelo suus magister, Algrinus canonicus, Symon nepos Abbatis [Suggerii], Matheus, dominus de Montemorenciaco, Ruricus de Andhilli299, Guido de Groela299, Godardus de Sancto Briccio, Johannes de Gonessa, Ansellus canonicus, Rogerius, Girbertus, Matheus, Stephanus frater ejus, Reinoldus prepositus300, Balduinus Flandrensis,Lambertus de Boffesmunt135, Terricus major, Euvrardus hospitarius, Henricus vincarius.
Actum est hoc et hec carta