Guérin, évêque de Senlis, approuve un échange de terre fait entre Saint-Nicolas d'Acy et Hugues, fils de Laurent de Mont[-l'Évêque].
- A Original jadis aux Archives de Saint-Nicolas, Barbery, nº 2.
- B Copie du xviiie s., Collection Afforty, XV, 430.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Garinus, Dei gratia Silvanectensis episcopus, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Prior et monachi Sancti Nicholai juxta Silvanectum permutaverunt cum Hugone filio Laurentii de Montibus391, et Heylaide uxore sua, terram quandam quam habebant apud Montes, juxta aiam Buticularii, ab ipsis et eorum heredibus in perpetuum possidendam. Predicti vero Hugo et ejus uxor permutaverunt cum dictis monachis pro predicta terra aliam terram quam habebant apud Barberi, que dicitur terra de bella Meiseria, juxta Bus Sauverez, ab ipsis monachis imperpetuum libere et pacifice possidendam. Nos vero, dictam quictationem gratam habentes et ratam, cum dicta terra quam dictus Hugo et uxor ejus cum nominatis monachis permutaverunt esset de nostro dominio et campiparte, ipsam terram sepedictis monachis quittavimus libere et quiete possidendam impertuum ; alia vero terra quam monachi permutaverunt cum Hugone et ejus uxore, in nostro remanebit dominio atque campiparte. Quod ut ratum permaneat, presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Actum