Galeran II, comte de Meulan, avec l'agrément de ses fils Robert II, Galeran, Amauri, Roger, Raoul, Etienne, renouvelle ses donations antérieures au prieuré de Gournay-sur-Marne ; il confirme en même temps l'ancienne dotation du monastère.
- A Original perdu.
- B Copie de 1223, Arch. nat., LL 1397, fol. 20. En marge, d'une écriture du XVIIe siècle : « Visa et collata fuit presens carta ad suum autographum cui olim quatuor adpendebant sigilla, e quibus duo restant, tertio pene lacero et dirupto, singula sub duplici cauda coriacea.In uno effigies principissæ manu sinistra avem gestantis, estque istud sigillum oblongum. In altero quod rotundum est, visitur figura cataphracti, stricto ense, equum in habenas laxantis, et a tergo seu minore sigillo, facies humero tenus, cum his verbis : ROBERTUS PEREGRINUS.Notandum autem hæc sigilla ceræ esse viridis, quorum circumscriptiones vetustate corrosæ sunt et legi nequeunt. ».
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Hac ratione ea que fidelibus ecclesiis dantur, sigillis et cyrographis muniuntur, ut et quibus res ecclesiarum dentur et earumdem rerum confirmatio ad noticiam posterorum proferatur. Notum sit igitur t. p. q. f. quod ego Galerannus comes Mellenti et Agnes, uxor mea, pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum, dedimus ecclesie Beate Marie de Gornaio decimas omnium reddituum denariorum, scilicet annone et vini que habemus apud Gornaium, apud Caudam, apud Torciacum et Villam Novam, apud Parisius et Medontam. Concessimus etiam modium salis apud Mellentum, et v millia allectium apud Pontem Audomari. Ecclesiam quoque de Cauda et furnum ejusdem castri, et furnum de Ponteolo, cum nemoris consuetudine. Quatuordecim solidos in terra Arroldi de Brolio. Terram de Campo Garneis. Terram Ulrici et xxti arpennos terre in Ambeeles423. Terram et silvam in Campo Mussoso. Terram et nemus que dicuntur Reimundi. Terram Ambesaci. Molendinum nostrum ad firmam pro vque modiis annone, cujus medietas erit frumenti, altera multurengie, et duodecim solidis. Apud Gornaium piscatoriam aque de Veteri Gornaio.
Concessimus insuper et presentis scripti privilegio munivimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia, ex antecessorum nostrorum et aliorum fidelium dono vel concessione, inpresentiarum possidet, eo tenore firma et illibata inperpetuum permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis : Predictam videlicet ecclesiam, cum suis clausuris, et omnibus ad eam pertinentibus, que ab ipsis fundatoribus, Guidone Rubeo et ejus uxore Adelaida, et Ansello regis dapifero, assensu Parisiensis episcopi monasterio Bti Martini de Campis oblata est. Terram quoque de Luabum ; molendinum unum apud Gornaium. Totam villam Russiacum, et adherentem ei terram, terminis circumquaque fixis designatam. Silvam ejusdem ville ad monachorum et hospitum suorum usum. Nusiellum villam, cum ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus. Apud Canoilum quicquid Albertus de Bri ibi habebat. Ecclesiam de Bercheriis. Ecclesiam de Ponteolo. Ecclesiam de Essonia, cum decimis et aliis omnibus ad predictas ecclesias pertinentibus.
Quinque arpennos terre Galterii de Derenci. Terram Aymardi. In vodo inter Gornaium et Calam, xv. arpennos pratorum. Capellam de Gornaio et xxli solidos in foro ejusdem castri ; et quicquid predicta ecclesia apud Torciacum et apud Campos villam (sic) possidet.
Acta sunt apud Bellomontem in palatio nostro,
assistentibus et concedentibus filiis nostris Roberto,
Galeranno, Almarico,
Rogerio, Rodulpho,
Stephano.