Accord entre le prieur Thibaud II et Ausende, femme du banquier Evrard, devenue religieuse de Montmartre, ayant laissé ses biens au prieuré de St-Martin-des-Champs sous réserve d'une rente viagère.
- A Original Arch. nat., S 1359, nº 27. Sceau perdu.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Ego frater Theobaldus, prior Sti Martini de Campis, et totus conventus ejusdem ecclesie, t. p. q. f. notum fieri volumus quod domina Ausendis, conjunx Evrardi, creditoris nostri, quando in ecclesia de Montemartirum se conversioni dedit, tam in domibus quam in vineis vel agriculturis quicquid possidebat, pro remissione peccatorum suorum et salute anime sue, Deo et ecclesie Bti Martini de Campis in jus hereditarium æternaliter possidendum concessit ; excepto quod septem quarteria vinearum sibi retinuit, cetera nobis omnino relinquens. Hoc tamen tali pactione ab ipsa nobis concessum, et sigilli nostri impressione confirmatum est, ut et nos propter rei hujus assertionem, eidem Ausendi x libras in continenti daremus, et in futurum, singulis annis quibus ipsa vixerit, modium frumenti et xx solidos ei persolveremus. Post mortem vero ipsius, de modio frumenti et de xx solidis necquicquam a nobis requiretur, quoniam totum condonatum erit, et quicquid ecclesie nostre in helemosinam dedit, absolute et libere ex tunc et deinceps possiderimus. Ad memoriam igitur helemosine quam nobis fecit, ei concedimus ut tantum in morte sua, pro ipsa fiat quantum pro quodam de monachis nostris facere solemus. Si qua vero placita interim propter ipsam exorta fuerint, ea pro posse nostro ad bonam finem perducere curabimus, abbatissa de Montemartirum ab illis absoluta permanente, preter quod si quicquam pecunie pro placitis terminandis oportuerit dari, abbatissa de Montemartirum medietatem dabit, et nos etiam medietatem dabimus. Cirographum193.