Enguerran, évêque d'Amiens, constate qu'après la prise du château d'Encre sur les tyrans qui l'occupaient, le comte Baudoin de Flandre a restitué à l'église St-Gervais une famille de serfs qui leur avait été soustraite. Il confirme les possessions de la collégiale d'Encre, desservie par des clercs.
- A Original perdu.
- B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 93', non collationnée.
- C Copie du xve siècle, Arch. nat., LL 1352, fol. 81'.
- D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 96.
- E Copie du xviies., coll. Duchesne, LXXI, 62.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Ego Ingelramnus, gratia
Dei
Ambianensis episcopus, omnibus catholice Ecclesie
fratribus et filiis p. et f., salutis et pacis
interminabilem jocunditam.
Necessarium ducimus, fratres in Domino
dilectissimi, nos qui, gratuita Dei benegnitate, in ecclesia pastoralis cure
offitio fungimur, studiosa sollicitudine, animo quoque indesinenter vigilante,
super dominici gregis ovile, quod nobis a Domino creditum est, officiosissime
intendere atque, pro viribus nobis a Deo patre collatis,
speculatoris ipsius actiones imitaria qui super specula jugiter stans, die ac nocte nequaquam
dormitatb, in
eternumque non dormiet, populum quem peculiarem sibi ex omnibus elegit,
conservando ac protegendo familie Israël ; super muros
nempe hujus terrestris Jerusalem, que in valle
lacrimarum, primi parentis culpa, posita, servit cum filiis suis, custodes
constituimur, ejus culturam, regimen, tutelam, jugemque observantiam ordinis
nostri, ratione profitemur.
Proinde omni tempore ab hostili incursu sibi debemus providere,
indefessaquec
vigilantia precavere, ne repentinis perversorum opressa injuriis, substantiolam
ad usus sibi necessarios a fidelibus delegatam, negligencie nostre torpored amittat.
Consequens est itaque, fratres karissimi, ut propter miseriam inopum
devitandam, propter gemitum pauperum supprimendum, exurgamus, et adversus
nefarios ecclesiasticarum possessionum pervasores, gladium usque ad animam
pervenientem exaremus, et firmi muniminis decretum, privilegiumque in perpetuum,
Deo agente, duraturum, concordi conscriptione sanctiamus, possessionibus cunctis
ecclesie Encrensis, in honore beatorum martirum
Gervasi et Prothasii, sanctique
Richarii confessoris dedicate.
Hodie ego predicte ecclesie rebus privilegium confirmantes, excommunicamus, et
sub anathemate persecutorum rabidam violentiam penitus inhibemus : altare
Sancti Martini de Berbieres360 et omnis decima totius
Encrensis ville.
Ecclesia de Alviler tota, altare scilicet et altaris
casa.
Tota ecclesia de Buxeria similiter.
Tota ecclesia similiter de Bocurte.
Tota ecclesia de Busincurt similiter.
Tota ecclesia de Revincurt.
Tota ecclesia de Ingelbertimanso.
Tota ecclesia de Vilemont.
Tota ecclesia de Maisnil Tota ecclesia de
Martinsart.
Tota ecclesia de Ablins360 cum omnibus decimis harum undecim ecclesiarum,
et ea omnia que pertinent ad tesaurariam que communis juris est,
Encrensium scilicet clericorum : hospites, novales,
porteria de Boiris, de
Burgarteurt, de Amicurt, quarta
pars tocius Villaris, xiv hospites de
Melca361, cum multa terra arabili et familia tota Sancti
Ricarii, quam, ante nostra tempora, domini castelli injuste sibi
usurpaverant, quamque scilicet clerici loci, triennio antequam consul
Flandrensis
Encram haberet, recuperaverant.
Cum vero Balduinus, consul
Flandrensis, Encram
possideret, adiscens ab omnibus hominibus castelli quod ipsa familia a tyrannide
antecedentium dominorum castelli, injuste occupata super ecclesiam fuerat,
precavens in futurum ne ulterius ecclesia auferetur, sponte ad ecclesiam venit,
domumque ejusdem familie super altare posuit, precipiens sacerdotibus et
clericis ecclesie eos excommunicare, quicumque ulterius presumerent eam ab
ecclesia separare.
Hec omnia sicut prediximus, ecclesie predicte, clericisque ejus in perpetuum
possidenda firmamus, eosque qui hec violare presumpserint, perpetue
maledictionis vinculo colligamus, et a cetu ecclesie sequestramus.
Ut autem imposterum ratum habeatur quod gestum est, ego
Ingelrannus, gratia Dei
largiente, Ambianensis episcopus, primus
huic decreto, consensu et voluntate omnium Ambianensis
sinodi personarum roborato, subscribo, similiter et alii ex nostra voluntate et
sua subscribunt.
Actum