De ponte nostro reparando.
- A Original perdu.
- B Copie du xiie s., Arch. nat., MM 210, fol. 38.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Ego Philippus, Parisiensis archidiaconus, notum esset volumus p. et f. quod Imbertus, prior Sancti Lazari Parisiensis, et ejusdem domus fratres, ad faciendum aqueductum per vineam Ogeri, coqui Beati Martini de Campis et per vineam Soline uxoris defuncti Gisleberti Herbodi, Ogerio predicto dederunt x solidos et Soline iiiior solidos, ea tamen conditione quod si memoratus aqueductus in locis predictis aliquid vicii contraxerit, operarii predicte domus Beati Lazari per prefatas vineas liberum ingressum et regressum ad ipsum aqueductum reparandum habebunt. Cujus pactionis tenor ut inviolabilem et inconcussam firmitatem obtineat, presentem cartam sigilli nostri caractere et testibus subscriptis fecimus corroborari. Hujus rei testes sunt, ex parte Ogerii : Galterius Ad Petram, de Sancto Martino ; Theobaldus Tortus, serviens Beati Lazari ; Robertus magister aqueductus, Herveus frater ejus. Ex parte vero Soline : Guiardus Herbodus, filius Soline ; cui pro consensu dati sunt a prefato Priore duo solidi.
Actum Parisius