Le prieur Robert confirme l'accord précédent (Même date).
- A Original perdu.
- B Cartulaire de Frévent, fol. 5 (Arch. du Pas-de-Calais, fonds de Cercamp).
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Omnibus t. p. q. f.
in Xristo fidelibus in perpetuum.
Obliviosa memoria et calumpniosa malitia duo sunt mala apud homines.
Eapropter, adversus eorum pernitiem, summa cum providentia inventa sunt remedia
litterarum.
Quod enim litteris tenacibus annotatur, et presentium memorie
colligatur, et ad futurorum noticiam transmittitur, et adversus calumpnias
committitur.
Inde est quod ego Robertus, prior
Sancti Martini de Campis, et conventus noster
stilo memorie commendare decrevimus quod super exactione decimarum parrochie
Sancti Hylarii de Frevens inter nos et monachos
Caricampi diu contentio extitisset, tandem - - (texte
du nº 519) - - de assensu nostro et monachorum
Caricampi - - convenimus ; videlicet quod omnem
decimationem - - contentorum, monachis Caricampi sub
annuo censu - - in perpetuum concessimus, et omne dampnum - - omnino
remisimus.
Per hanc - - per vivarium Caricampi Prior et monachi de
Ligniaco sibi et nobis querebantur illata, jam dictis
monachis Caricampi, de concessione prioris et monachorum
Leigniaci, penitus indulsimus.
Hanc autem marcham debent exsolvere monachi Caricampi
domui nostre annis singulis,