Manassé III, évêque de Meaux, homologue un accord entre St-Martin-des-Champs et Simon vicomte de la Ferté-Ançoul, gendre du vicomte Geofroi II. Thibaud IV, comte de Blois, et son fils Henri, suzerains de la terre de Choisy-en-Brie, approuvent cet accord.
- A Original Arch. nat., S 1413, nº 43. Sceau fruste.
- B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 62, collationnée sur A.
- C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 61.
- D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 66.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Manasses, Dei gratia, secundus Meldensis episcopus330, notum facio presentibus et posteris quod querela que inter vicecomitem Firmitatis Anscalfi Simonem et priorem Sancti Martini de Campis diu ventilata, de elemosina Gaufredi vicecomitis Firmitatis335 et Constancie uxoris sue25, concorditer in hune modum sopita est : Simon vicecomes et Adela, uxor sua30, concesserunt monachis Sti Martini apud Chosiacum 24 Deo servientibus totam terram Chosiaci, cum omnibus que infra ejusdem ville potestatem continentur, sicut Gaufredus et uxor ejus Constancia tenuerant, et ecclesie Bti Martini dederant, exceptis solis corporibus hominum et feminarum qui eo die apud Ranchens334 commanebant. Universas autem consuetudines et redditus illius villule quos prius habebant, monachi retinuerunt. Statutum est etiam quod si quis hominum vel feminarum de potestate Chosiaci alibi proficiscatur, monachi eum sicut proprium requirent et habebunt. Similiter si aliquis ex gente vicecomitis infra supradictam potestatem venerit, Vicecomes eum ibi requiret et habebit. Feodos autem militum, concedentibus monachis, sibi et heredibus suis retinuit. Quicquid tamen predictus vicecomes Gaufredus in feodis omnibus et justiciis vel corvatis vel aliis rebus possederat, monachi possidebunt, preter in feodo Mathei Lotharingi de Millehart334. Sapientum autem virorum consilio, concessit Simon, prior Sancti Martini de Campis, et ejusdem ecclesie monachi Simoni vicecomiti et Adele, uxori sue, justicie Chosiaci medietatem, in vita sua tantummodo possidendam. Heredes autem eorum nec in potestate nec in justicia amplius hereditabunt. Monachi officialem suum, ad faciendum justiciam, ponent liberum omnino ; et si quid Vicecomiti forisfecerit, in curia prioris predicte ville Chosiaci, quantum ipsa curia dictaverit, emendationis accipiet. Vicecomes etiam officialem suum ponet, liberum omnino, nisi terram teneat unde redditus aliquos ecclesie debeat. Quilibet siquidem officialium, sine altero, submonitionem facere non poterit nec justiciam. Confederati, inquam, erunt officiales sacramento quod unus alterum in aliquo non defraudabit. Si vero homines pr. potestatis de censu vel aliis redditibus forisfecerint, officialis monachorum in eorum curia submonitionem faciet, presente officiali Vicecomitis, et si quid pecunie pro forisfacto acceptum fuerit, medietatem uterque habebit. St autem de aliis forisfactis causa agitabitur, infra villam in competenti loco uterque officialis conveniet, et ibi causa terminabitur. Licebit etiam Priori Chosiaci si voluerit, causis omnibus interesse. Denique, si in causis agendis, vadimonia bellorum emerserint, apud Firmitatem Ansculfi deducentur, ibique, finito bello vel pacificato, emendationis vel concordie medietatem Prior de Chosiaco habebit. Si qua monachis injuria ab aliquo illata fuerit, unde per se emendationem habere non possint, antequam ab aliqua seculari potestate vindictam requirant, ab ipso Vicecomite vel a dapifero suo requirent. Si vero ipsi non emendaverint, monachi ad quemcunque voluerint ultionem requirent. Subscripsimus etiam, ad tollendam penitus occasionem scismatis, quod in suprad. potestate heredes Simonis vicecomitis et uxoris sue Adele nullatenus hereditabunt. Si quis autem huic nostre assertioni scienter obviaverit, episcopali eum gladio feriendum decernimus, nisi resipuerit.
Actum publice Meldis in palatio nostro, astantibus abbatibus Sancti Petri Latiniacensis et Sancti Faronis Meldensis Godefrido et Lamberto ; Tebaudo archidiacono nostro, Hugone decano ; Girardo, Ansoldo, Herberto canonicis Sancti Stephani. Monachis : Simone, priore Sancti Martini ; Manasse, Adam ; Philippo priore Chosiaci,24 Goscione320. Militibus : Simone vicecomite, Alberico de Olcheia337, Gisleberto de Firmitate, Petro de Meri336, Adam Bisolo, Petro de Cocherel336, Bisolo de Moilen337, Ansculfo de Marnoa29, Johanne Campanensi. Famulis : Huberto majore, Euvrardo, Laurentio, Ivone, Cophino, Radulfo.
Ut autem hoc ratum permaneat, sigilli mei karactere concordiam istam confirmo,
attestor etiam Teobaudus,
Blesensis comes, et Henricus, primogenitus meus, ad quorum feodum res
tota pertinet, concordiam eandem sigillo meo, et confirmamus et attestamus,