Le prieur Gautier de Châlons constate un arrangement fait entre Adam de Brie et son fils Thibaud, au sujet de la dot constituée par ce dernier à sa femme Perrenelle.
- A Original perdu.
- B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 89.
- C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 87'.
- D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 105.
- a R. de Lasteyrie, Cartulaire général de Paris, p. 421, nº 505.
- b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego frater Galterius, prior
Sti Martini de Campis, et totus
conventus ecclesie, scripti hujus adnotatione memorie commendamus presentium et
ad noticiam transmitto futurorum conventionem quandam que, sub presentia nostra,
facta est inter Adam de Braia et
Theobaldum filium ejus.
Hec autem sic se habet : Adam, multis astantibus,
manifeste [re]cognovit quod tam ipse quam uxor sua
Emelina, mater scilicet ipsius
Theobaldi, dederunt eidem
Theobaldo, jure hereditario possidenda, ea que subjecta
sunt : duas domos ante curiam Regis sitas, que sunt de censu Sti
Maglorii, et totum censum suum quem habebant in loco qui
Campellus appellatur, et domum quam habebant in
Figularia, scilicet cum toto ambitu eidem domui
adjacenti, et vineas quas habebant apud Mustariolum, et
grangiam de Berciix cum universis terris447 et pratis ad eandem
pertinentibus.
Sciendum autem quod omnia alia predicta, excepta hac grangia de
Berciix et suis pertinentiis, dedit pred.
Theobaldus
uxori sue Petronille in dotem.
Verumptamen, quia prefatus Adam hec omnia quod viveret, in
manu sua tenere volebat, timens ne filio suo, sepenominato
Theobaldo, aliquod detrimentum vel calumpnia possit
orririb,
devestivit se de omnibus his predictis, in manus dominorum de quibus tenebat, et
filium suum Theobaldum investiri fecit.
Theobaldus vero nichilominus patris sui utilitatibus
providens, assensu uxoris sue Petronille, hec omnia patri
suo recipere commendavit, ea vid. conditione quod ipse
Theobaldus totum censum de omnibus supradictis, dominis
de quibus movet, persolvet.
Adam autem, pater ejus, totum
fructum qui de omnibus his provenire poterit, quoadusque in seculari habitu
vixerit, habebit.
Hec autem inter patrem et filium concorditer interposita, ne aliqua malitia
turbari possent, pred.
Theobaldus et uxor sua
Petronilla, fide interposita, et juramento
subsequente, firmaverunt.
Hanc pactionem inviolabiliter se observaturos (dederunt etiam fidejussores de
his immutabiliter observandis) fide interposita firmaverunt.
Nomina fidejussorum hec sunt : Gilbertus, frater Petronille ;
Robertus et Adam et
Henricus, filii Balduini ; Ferricus, frater
Philippi ; Galterius, filius Philippi ;
Rogerus Arpinus Guimundus.
Ex alia parte : Adam pater ipsius
Theobaldi, et Maria uxor sua, fide similiter interposita,
pepigerunt Theobaldo et Petronille, se
ista bona fide custodituros, videlicet quod nullama ingenio vel arte quererent,
vel consentirent, quomodo pred. possessiones eisdem vel heredibus eorum auferri
vel minui vel in statum deteriorem converti possint.
Isti surit testes hujus rei : Galterius
prior, Joscelinus supprior,
et alii.