Deux chevaliers frères, Gasce et Guillaume Tranchebise, donnent leur aleu de Noisy-le-Sec, le premier en se faisant moine, le second après son décès ; celui-ci acquiert le droit de sépulture, s'il meurt à moins d'un jour de chemin du monastère.
- A Original perdu.
 
- B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 41, nº 90.
 
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
 
                  Notum fieri volumus Xristi fidelibusf. et
                      p. quod Waszo Truncaventum109 cognomento, et Willelmus frater ejus, hoc idem
                    cognomen habens vulgo, apud Nuisiacum Siccum110 simul habebant
                    alodium ; quorum unus, Waszo videlicet, selpsum reddens
                      Deo in æcclesia Sti Martini de
                      Campis, monachus effectus, partem suam eidem æcclesiæ dedit in
                    hereditatem, ut habere posset vitam æternam.
                  Alter vero, Willelmus scilicet, libenter concessit, et
                    partem reliquam que sibi competebat, post suum decessum supradicte æcclesiæ
                        Sti Martini dedit.
                  Tunc quidem prudens miles, memor anime suæ, addidit quoddam sibi utile,
                    scilicet ut si infra iter unius diei moreretur, ad æcclesiam a senioribus
                    sepeliendus deportaretur, ut per orationes eorum de peccatis suis veniam
                    consequi mereretur.
                  Dedit vero et aliud supradictus Waszo
                    Sti Martini æcclesiæ, quod huic cartule, ne
                    oblivioni daretur, placuit inserere : septem quadrantes et dimidium vinee ad
                    villa que dicitur Villaris111, concedente Willelmo fratre suo, unde 
Sed quia non sufficiebat hæc concessio, Wiltelmus de quo diximus ad æcclesiam Sti Martini veniens, in capitulo societatem recepit, et donum super sanctum altare posuit, testibus his : Helgoto et Drogone nepote ejus, servis æcclesiæ ; Bernardo de Aneto13, Drogone fratre Laurentii, Herberto filio Anselmi, Ebrardo serviente Frerici camerarii214, Ascelino de Nuisiaco110, Goscelino carpentario, Hilduino fratre Malgerii, Bernardo parmentario et Frerico.
                  Hoc factum est tempore Philippi regis 


