Le sous-prieur de Saint-Martin notifie à Géraud Ier, abbé de Cluny, la mort du prieur Jean Ier qui a succombé le 23 janvier (1219).
- A Original perdu.
- B Copie au Cartulaire D, nº 285 (nouv. acq. lat. 966).
- a Bruel, Chartes de Cluny, nº 4519, t. VI, p. 75.
- b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Reverendissimo patri ac domino
G[eroldo], Dei gratia abbati
Cluniacensi, Subprior et conventus
Sancti Martini de Campis, salutem et tanquam domino ac
patri debitam et devotam cum omni subjectione et reverentia obedientiam.
Sanctitatis vestrae pedibus provoluti, Discretioni vestrae lacrymabiliter
intimamus quod venerabilis et karissimus prior noster bonae memoriae et piae
recordationis dominus Johannes migravit a seculo, qui,
sicut credimus, vivit in Christo, et de hujus pravae ac perversae nationis medio
a Domino vocatus est.
Unde miserabiliter conturbati sumus prae dolore, miserabiliter et commoti, adeo
ut juste possimus dicere : « Non est dolor sicut dolor noster ", et illud quod
de beatissimo patre nostro dicitur : " Jam ergo in quo erit nobis spes ?
In quo refrigerium, in cujus amore solatium ? » et ea quae sequuntur.
Et quia dolori tam nimio, tam vehementi, tam immenso per nos
medicinam apponere non possumus, in tantum respiramus, ut ad benignam
Paternitatem vestram nostrae mentis oculos dirigamus, quae solatium desolatis
semper praestare consuevit.
Verum quoniam sollempnes nuntii nostri, qui de antiqua consuetudine in tali
casu ad dominum Cluniacensem abbatem consueverunt dirigi,
ad vos, quam cito vellemus, venire non poterunt, tum propter impedimentum
viarum, tum propter instantiam guerrarum, et maxime quia ignoramus ubi persona
valeat inveniri, Discretioni vestrae latorem praesentiarum duximus
transmittendum, Benignitatem vestram, de qua ad plenum confidimus, exorantes
attentius, quatinus locum certum ubi praedicti nostri, qui jam sunt in procinctu
itineris, personam vestram invenire citius poterunt ipsis per eundem latorem
praesentem velitis intimare.