Robert, chapelain de Hugues du Puiset, dote le prieuré de Janville, du consentement de son seigneur Ebrard III.
- A Original perdu.
- B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 21', nº 45.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Ego Rotbertus, capellanus domni Hugonis de Puteacio, notum fieri volo t. p. q. f. quod quecumque in agris, domibus vel vineis, vel ceteris reditibus adquisivi, monachis Sti Martini, pro salute anime mee, post mortem meam in perpetuum possidenda donavi, scilicet terram de Oscituro159, hospites, et de Goellioli144 æcclesia medietatem ; in vita mea habebo, post discessuma autem meumb Sto Martino de Campis relinquo, cum edificio quod ibi construxero. Domum etiam meam de Puteolo, annuente Ebrardo domino meo, supradictis Sti Martini monachis, post decessum meum dimitto. Decimum mercatum thelonei de Puteolo, quod ipse in dominium meum habebam, pro Dei amore et anime mee redemptione, concedente domino meo Ebrardo, Sto Martino de Campis relinquo, quod, industria mea, a predicto domino meo adquisieram. De decima vero Guilleville160 quam, instinctu Dei, et nostro, Petrus filius Arraudi Sancti Martini æcclesiæ dedit, ego in vita mea et augusto mense, a priore Jonisville22 modium Carnotensem frumenti, et duos Carnotenses avene recipiam ; et post decessum meum Sti Martini æcclesiæ in perpetuum relinquo.
Hujus rei testes sunt : Rainfredus, Teudo frater majoris289, Herbertus de Ponte-Isare, Teobaldus faber, Hugo ; Lambertus hostelarius, Walterius de Milliaco121, Hubaldus Brito, Herluinus filius Helgodi.