Geofroi, évêque de Senlis, et deux autres juges apostoliques rendent une sentence arbitrale entre Geofroi, prieur d'Acy, et les copropriétaires par moitié du moulin Henri à Robertval, et fixent les conditions à observer pour l'amodiation du moulin.
- A Original perdu.
- B Copie du xviiie s., Collection Moreau, CXV, 160.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
G[aufredus], Dei gracia episcopus, P[etrus], Sancti Vincentii abbas, et S[tephanus], succentor Silvanectenses, omnibus p. l. i. salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter Gaufredum priorem Sancti Nicholai ex una parte, et Rogerum de Verberia333 et Robertum de Sacy334 et venatores de Vilers, et Hugonem militem de Longaaqua334 ex altera, causa verteretur coram nobis, auctoritate Apostolica super molendino Henrici, quod est apud Robertval333 ; in quo omnes predicti participabant secundum majus et minus ; post multas allercationes, tandem in banc formam compositionis convenerunt : quod Prior Sancti Nicholai medietatem habet in molendino, sicut per autenticum bone memorie regis Ludovici335 ecclesie Sancti Nicholai confirmatur, et omnes alii, aliam medietatem ; et in censu quem molendinum debet et in omnibus aliis expensis que pro molendino fient, Prior medietatem pro se, et omnes alii aliam medietatem ponent. Editum etiam fuit quod nullus eorum, pro defectu partis sue, ferinariosa molendini vel feramenta capiet. Quando debebit molendinum admodiationi dari, Prior advocabit omnes participes ad locum nominatum, et si venire voluerint, ipsi insimul instituent molendinarium ; si autem venire noluerint, Prior, cum aliquo eorum, poterit eum instituere, nec poterunt alii, qui non venerint, reclamare ; sed ratum erit quod predicti duo fecerint, nisi illi qui non interfuerint donationi aliquemb infra quindenam invenerint, qui modiationem augmentare voluerit ad minus de dimidio modio bladi. Hanc conventionem ita factam Prior in verbo sacerdotis concessit, et alii, fide interposita, firmaverunt se inviolabiliter observaturos. Nos autem, potestate quam a Domino Papa in hac causa habebamus, consensu partium nobis retinuimus ad hoc, ut si aliquis participum ab hac conventione resiliri vellet, nos ipsum ad eam tenendam per ecclesiasticam censuram compelleremus. Quod ut ratum habeatur, hoc scriptum inde fieri et sigillis nostris fecimus confirmari.
Actum