Eudes de Gonesse et le chapitre de Notre-Dame de Senlis cèdent le tiers d'un moulin près de Survilliers.
- A Original perdu.
- B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 35, nº 75.
- a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
Cognoscat tam presentium quam futurorum fidelium Aecclesia quia, cum insimul
tenerent canonici Beatæ Mariæ et Odo de Gonissa118 aream molendini apud villulam que
Mesnilis vocatur subtus Oiri204, hoc idem
Odo, multis profusis precibus, impetravit ab eisdem
canonicis ut ipsius beneficii æcclesiæ Bti Martini de
Campis terciam partem concederent, sicuti et ipse de sua parte
concedebat.
Quod quidem canonici tali conventione monachis Sti
Martini concesserunt, ut hospites eorum de solo villari, et ipsi
idem monachi insuper, et omnes hospites quos tunc habebant, vel deinceps
habituri erant, infra duo miliaria circa molendinum commorantes, cum ipsis
monachis eamdem villam habitantibus et custodientibus, ibi annonas molerent.
Idem vero Odo per singulos annos pro impertito hoc
monachis beneficio, canonicis duodecim denarios censuales, quamdiu viveret,
Actum in capitulo Bte Marie