École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIe siècle » 1143-1157

Carta Ebroicensis episcopi, de Premonte, de dono Philippi de Blarru 1.

  • A1 et A2 Double original en parchemin. — Inv., p. 41, l. A, nos 5 et 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Rotrodus, Ebroicensis episcopus, omnibus fidelibus salutem et gratiam a Domino : Notum vobis facimus et auctoritate nostri sigilli roboramus donum, quod, coram episcopis Theobaldo Parisiensi et Arnulfo Lexoviensi, dedit Philippus de Blarru monachis de Sarnaio, ponens illud in manu nostra. Dedit autem predictus Philippus de Blarru, coram predictis personis, assensu filiorum suorum Petri et Ivonis, sancte Marie et monachis de Sarnaio in elemosinam perpetuam quater XX jornalia terre et locum ad grangiam constituendam, et preter hoc quatuor carrucatas terre, de quibus sibi retinuit in redditum unum modium avene et alterum ibernagii, sicut carruce lucrari poterunt ; eo pacto ut duos modios predictos alii ecclesie dare non posset. Dedit etiam eis et concessit in perpetuum usum nemorum suorum, scilicet Chebreie et Gasum, ad edificia sua et necessitatem foci et ad pastionem animalium suorum liberam, porcorumque pasnagium.


1 Cette charte a été donnée en présence de Thibaut, qui a gouverné l'Église de Paris de 1143 à 1157. Les deux autres évêques mentionnés dans l'acte donnent des limites chronologiques encore moins restreintes.