École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Dec. 1267

" De vineis Roberti de Diepe apud Vernoliolum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 74, l. 3, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, frater Guerinus, dictus abbas Vallium Sarnaii, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino : Noveritis quod nos vendidimus et venditionis nomine concessimus Roberto, dicto de Dyepe, pro precio decem librarum parisiensium, tres pecias vinearum, sitarum in parrochia de Vernoliolo, in censiva et dominio Petri de Gozangres, armigeri ; de quibus tribus peciis vinearum due pecie site sunt in vigneto de Vignoliis, quarum una pecia continet circa dimidium arpentum, situm juxta vineam Galteri de Valle ; altera autem, continens quarterium et dimidium, sita est super viccum de Bavaincurie juxta vineam nostram de Quarreria ; tertia siquidem, sita in loco qui dicitur les Forniaus, juxta vineam Guillelmi, dicti Laceron, continet unum quarterium ; quas quidem tres pecias vinearum tenebamus et possidebamus, tempore dicte venditionis, ex donatione nobis facta in elemosinam a Symone, dicto Aurri, et Hodearde, ejus uxore ; quas vineas dicto Roberto, ut dictum est, venditas quittamus, eidem jus, proprietatem et possessionem in ipsum emptorem penitus transferendo ; promittentes, etc........................... In cujus rei testimonium et munimen, predicto Roberto presentes litteras sigilli nostri impressione dedimus consignatas. .