École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Aug. 1267

Carta Symonis, presbiteri de leprosaria Nealphe, de donatione quinquaginta librarum parisiensium.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 135, l. 2, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, R[aginaldus]2, officialis Carnotensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Symon, presbiter de Leprosaria Nealphe, confessus est se dedisse et concessisse, ob remedium anime sue et matris sue, in puram elemosinam, donacione facta inter vivos et eciam concessione, quinquaginta libras parisienses, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, capiendas et habendas ab eisdem abbate et conventu, post obitum ipsius presbiteri, super bonis ipsius : pro quibus quinquaginta libris idem presbiter, ex certa scientia, omnia bona sua, presencia et futura, mobilia et immobilia, eisdem religiosis coram nobis penitus obligavit, ad quoscunque devenerint possessores ; promitiens, etc......................... .


2 Renaud Molinet, official et chanoine de Chartres.