École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1244, n. s.

De uno arpento vineæ apud locum qui dicitur Martele.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 18, c. L, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes dictus Perrier, clericus, filius defuncti Gileberti, dicti Perer, recognovit se vendidisse Guillelmo de Stoques, clerico, unum arpentum vinee situm in parrochia Sancti Piati, in censivis capituli Carnotensis et Raginaldi de la Baste, militis, apud locum qui dicitur Martele, pro quatuor libris et dimidia carnotensibus, etc................ Ligardis vero, noverca dicti Johannis, uxor Gaufridi de Nealpha, dictam venditionem coram nobis voluit, concessit et approbavit, etc..................

In cujus rei testimonium et munimen, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. Actum .