École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Jun. 1270

" Testamentum Raginaldi de Fessardo. "

  • A Arch. dép. Eure-et-Loir. — Fonds de l'abb. de Saint-Cheron. — Original en parchemin scellé de sept ceaux2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen : Ego Raginaldus de Fessardo, succentor Carnotensis, compos mentis existens, testamentum meum facio et de rebus meis ordino in hunc modum. In primis volo quod de bonis meis mobilibus solvantur omnia debita mea et legata ac etiam de rebus immobilibus quas acquisivi in civitate et dyocesi Carnotensi, et quicquid injuste acquisivi vel quoquo modo indebite habui de eisdem bonis totaliter restituatur. Sunt autem bona mea hec : domus mea in qua habito et domus mea sita juxta portam Drocensem cum cameris adjacentibus et viridario ; item viginti quatuor scudelle argentee, scilicet duodecim magne et duodecim parve ; item duodecim cocliaria argentea et unus potus argenteus ad aquam ; item duo ciphi argentei ad pedem et unus sine pede ; item quatuor ciphi murrei cum pedibus argenteis, quorum unus vendetur et distribuetur pro anima Manasserii, quondam archidiaconi Dunensis, et alii pro anima Guillelmi de Prato-Grimaudi ; item habeo unam nucem ad pedem argenteum ; item habeo totum Corpus juris, quod fuit magistri Henrici de Cannis, videlicet Codicem, Digestum vetus, Digestum novum, Inforciatum, librum Institutionum cum Auctentico et tribus libris Codicis ; item Summam Achonis1 ; item Decretum, quod fuit magistri Galteri de Cannis ; item Decretales cum apparatu magistri Bernardi2 ; item duo volumina Racionum ; item libellum Ranfredi3 ; item Summam Gofredi4 ; Repeticiones domini Godefridi ; item unum Missale ; item Casus Inforciati et trium partium ; item Epistolas magistri Petri Blesensis5, et alias multas epistolas et alia multa scripta minuta : item unum magnum Breviarum in duabus partibus, quod fuit magistrorum Galteri et Henrici de Cannis, et volo quod illud restituatur nepotibus suis, scilicet magistro Nicholao et magistro Johanni vel alteri eorum qui supervixerit ; item habeo unum parvum Breviarum in duabus partibus ; item habeo in hospicio meo Carnoti undecim culcitras cum pulvinaribus et quadraginta linteamina, decem nappas, viginti duo tablerios, XXXVI manutergia, sergias duas, tapetia quinque parva pro hospitibus et familia et unum magnum, item quatuor copertoria de cuniculis et panno rubeo, item unam culcitram pictam de cendello ; item vina et utensilia domus et coquine ; item tres annulos aureos quorum dedit mihi unum abbas Clugniacensis ; item habeo sex equos, tres in domo mea et tres apud Bercherias-Maingoti ; item habeo apud Bercherias-Maingoti oves, arietes plus quam centum, vacas, vitulos, sues et porcos, que omnia nescio estimare ; item bladum et avenam prebendarum mearum de Sandarvilla cum blado et avena prebendarum mearum de Bercheriis, de Fateinvilla, de Puteolis et aliis, et credo quod habeo circa trecentos XXXº quinque modios et quatuor sextarios tam bladi quam avene ; item habeo coopertorium quoddam de viridi et vario1, unam lauricam, duos hauberjones ; caligas ferreas et surchauchonnos2 ; item habeo unum calicem argenteum cum patena, et alia bona mobilia tam in ista terra quam in precaria mea. De hiis bonis meis solutis, debitis et restitutione facta, iu primis lego ducentas libras ad emendum redditus, pro anniversario meo annuatim faciendo in ecclesia Carnotensi, ita tamen quod sollempne sit secundum constitutionem capituli Carnotensis ; item clericis de choro quadraginta libras ad emendum redditus distribuendos inter eos qui dicto anniversario intererunt ; item cuilibet canonico qui intererit servicio in die obitus mei quatuor solidos, et cuilibet non canonico duos solidos. Item volo quod fiat anniversarium matris mee in ecclesia Carnotensi, et quod ementur de bonis meis quatuor libre annui redditus, distribuende canonicis qui intererunt ipsius anniversario quolibet anno. Item quamdam peciam terre quam emi apud Bercherias-Maingoti, circa tresdecim sextaria terre semeure continentem, volo dari sub annua pensione excolendam, pro quatuor libris que distribuentur quolibet , pro anniversario patris mei faciendo in ecclesia Carnotensi, canonicis qui intererunt anniversario dicti patris mei, et si quis defectus fuerit de pensione annua dictarum quatuor librarum, volo et precipio quod de bonis meis supleatur. Item lego presbiteris antiquorum oratoriorum et novorum1 triginta libras ad emendos redditus, pro anniversario meo annuatim faciendo, ita quod, in crastino anniversarii mei in choro facti, quilibet habens altare in ecclesia beate Marie inferius et superius2, teneatur celebrare vel facere celebrari unam missam pro anima mea et omnium benefactorum meorum, ita tamen quod si aliquod sollempne impediat missam fidelium dicta sequenti qua ad id obtulerit se facultas dicte misse celebrentur ; et volo quod ipsi rogent pro anima mea nominatim diebus dominicis et festivis secundum quod pro aliis fieri consuevit. Item lego fabrice ecclesie Carnotensis decem libras ; item Elemosine beate Marie Carnotensis decem libras ; item lego dicte Elemosine lectum meum et omnia ad lectum pertinencia meliorem quem habebo tempore mortis mee, sargiam meliorem, coopertorium melius, duo paria pannorum et duo capitagia cum quodam auriculari, ita tamen quod nullum istorum vendatur, set in usus pauperum consumatur. Item lego fratribus Predicatoribus Carnotensibus triginta libras ; item eisdem centum solidos pro pitancia ; item fratribus Minoribus Carnotensibus viginti libras, et sexaginta solidos pro pitancia ; item fratribus Minoribus Blesensibus, Vindocinensibus, de Castriduno, de Medonta, quibuslibet sexaginta solidos ; item fratribus Belli-Loci Leprosorum Carnotensium, centum solidos ; fratribus Banleuge, sexaginta solidos ; item cuilibet Elemosine in civitate et dyocesi Carnotensi existentibus, decem solidos ; Filiabus-Dei de Carnoto, centum solidos ; monialibus de Aqua, decem libras ; monialibus de Claretis, monialibus Sancti Remigii de Landis, monialibus de Sancto Corentino, monialibus de Sancta Gemma, monialibus de Alta-Brueria, monialibus Sancti Aviti, cuilibet conventui, sexaginta solidos ; item abbati et conventui de Nealpha, item abbati et conventui Sancti Vincencii de Nemore, abbati et conventui de Grandi-Campo, abbati et conventui de Claro-Fonte, abbati et conventui de Vallibus Sarnaii, abbati et conventui Vallis-Gaudii, abbati et conventui de Alba-Curia, abbati et conventui de Stella, cuilibet conventui sexaginta solidos. Volo tamen quod omnes isti religiosi et religiose teneantur celebrare unam missam in choro suo ad majus altare, pro anima mea et benefactorum meorum, infra octo dies a tempore pecunie sibi solute. Item lego ecclesie de Curia-Dampni-Petri vestimenta mea altaris que sunt in domo mea ejusdem ville, et centum solidos ad emendos redditus pro anniversario meo annuatim celebrando in dicta ecclesia ; item ecclesie sancti Mauricii juxta Fessardum, centum solidos ad emendos redditus pro anniversario meo ibidem celebrando annuatim. Item lego Ameline quadraginta libras ; item parve Ameline centum solidos pro filia sua maritanda ; item Nicholao, clerico meo, decem libras ; item Dyonisio, clerico meo, viginti libras, et volo quod restituantur ei omnes expense quas fecerit in prosecutione negotii mei. Item lego Ligerio et ejus uxori quadraginta solidos ; item Johanni de Bercheriis, medietario meo, et ejus uxori, sexaginta solidos ; item Adete de Curia-Dampni-Petri, quadraginta solidos. Item lego abbati et conventui Sancti Karanni Carnotensis, ducentas libras ad emendos redditus, ita tamen quod constituatur ibi unus de canonicis loci qui ibi singulis diebus celebret unam missam pro anima mea et benefactorum meorum, exceptis tamen festis sollempnibus. Item lego eisdem abbati et conventui viginti quinque libras ad emendos redditus pro pitancia habenda annuatim, die qua celebrabitur anniversarium et missa pro anima mea usque ad viginti quinque solidos. Item lego eisdem abbati et conventui Sancti Karanni centum libras ad augmentum misse defuncti Guillelmi de Prato-Grimaudi, quondam canonici Carnotensis, ibidem celebrande qualibet die. Item lego ecclesie beate Magdalene de Castriduno, viginti libras ad emendos redditus pro anniversario meo ibidem quolibet celebrando. Item lego sexaginta libras per exequtores meos pauperibus erogandas, scilicet die sepulture mee XXX libras, et triginta libras subsequenti die. Item volo quod per manus exequtorum meorum erogentur quinquaginta libre pauperibus in civitate et banleuga Carnotensi, pro anima domini mei bone memorie M[athei], quondam episcopi Carnotensis, et alie quinquaginta libre pro animabus dominorum et consanguineorum meorum magistrorum Galteri, Henrici et Nicholai de Cannis, quondam archidiaconi Dunensis. [Item lego] abbati et conventui beate Marie de Josaphat sexaginta solidos. Si quid vero residuum fuerit, volo quod distribuatur pauperibus, per exequtores meos, apud Joiacum, Sanctum-Priscum, Ballolium-Pini et Sandarvillam, in sotularibus et burellis et aliis, prout exequtoribus meis videbitur expedire. Et hec est mea ultima voluntas, que si non valeat jure testamenti, valeat tamen jure codicilorum seu jure cujuslibet extreme voluntatis. Hujus vero testamenti mei exequtores meos constituo abbatem Sancti Karanni, magistrum Robertum de Lorreto, magistrum Raginaldum, dictum Molinet1, magistrum Nicholaum de Cannis, canonicos Carnotenses, et Raginaldum, nepotem meum, canonicum Aurelianensem, et Dyonisium, clericum meum, rectorem ecclesie de Ballolio-Pini. Et eosdem supplico, affectu quo possum ampliori, ut in hujusmodi exequtione testamenti mei prompti sint et concordes. Sepulturam meam eligo in ecclesia Sancti Karanni Carnotensis. Actum .


1 On conserve à la bibliothèque de Chartres, sous le nº 327, un manuscrit de cet ouvrage, qui pourrait bien être celui légué par Renaud de Fessard. Il porte pour rubrique : Summa Azzonit super Institutionum seu elementurum libris. — En 1372, Laurent Pimpenel, clerc du diocèse d'Orléans, engagea à Pons Bouhier, chanoine de Chartres, un exemplaire de cet ouvrage pour la somme de 4 francs. L. M.
2 Cet auteur n'est pas S. Bernard, mais Bernard de Compostelle. Un exemplaire de son ouvrage existe à la bibliothèque de Chartres, nº 323 : c'est un manuscrit du quatorzième siècle, ayant pour titre : Apostelle a magistro Bernardo Compostellano Hyspano composite super Decretalibus. — Nous voyons qu'en 1372 les Décrétales de Bernard furent engagées pour 3 francs par Laurent Pimpenel. L. M.
3 Libellus Ranfredi in jure canonico, manuscrit du treizième siècle conservé à la bibliothèque de Chartres sous le nº 245.
4 Le nom de cet auteur est Gaufridus de Trano ; le volume légué par Renaud existe peut-être encore à la bibliothèque de Chartres, nº 368 ; ce manuscrit porte pour rubrique : Summa super quinque libros Decretalium a magistro Gaufrido de Trano. L. M.
5 La bibliothèque de Chartres, nº 247, possède un manuscrit des lettres de Pierre de Blois, mais postérieur à la donation faite par Renaud de Fessard. Il est de la seconde moitié du quatorzième siècle, et a pour titre : Epistole magistri Petri Blesensis Bathonensis archidiaconi. L. M.
1 Viridis et varius sont exactement la même fourrure, le menu-vair : ces deux mots sont fréquemment employés l'un pour l'autre. A. M.
2 Il est remarquable de rencontrer ces parties de l'équipement militaire du moyen âge dans le mobilier d'un prêtre. Nous ne savons précisément ce que l'on doit entendre par surchauchonni ; Ducange ne cite pas ce mot dans son Glossaire : il est probable que c'etait une espèce de chaussure.
1 Les anciens autels, ou les dix autels, étaient les suivants : dans l'église supérieure, le Crucifix, saint Laurent, les Apôtres, les Confesseurs et saint Vincent ; dans la crypte, saint Savinien et saint Potentien, saint Jean-Baptiste, saint Denis, saint Christophe, saint Pierre ès Liens. Le Pouillé du diocèse substitue la chapelle saint Léon à celle de saint Jean-Baptiste, mais c'est une erreur ; la liste que nous en donnons est extraite d'un état manuscrit du XVe siècle, conservé aux archives d'Eure-et-Loir. Les nouveaux autels, ou les six autels, étaient : dans l'église supérieure, saint Étienne ; dans la crypte, la sainte Trinité, sainte Marguerite, saint Éloi, saint Clément et saint Paul. A ces cinq autels de la crypte, le Pouillé substitue : la sainte Trinité, saint Paul et sainte Marguerite, saint Thomas de Cantorbéry, saint Clément et sainte Catherine. L. M.
2 Outre les seize autels dont nous venons de parler, trente-huit autres chapelles furent fondées, tant dans la crypte que dans l'église supérieure, pendant le cours des treizième, quatorzième et quinzième siècles ; mais toutes sont postérieures à la date du testament de Renaud de Fessard, excepté celle de saint Nicolas ou saint Serge et saint Bache, qui existait déjà au douzième siècle, et celle des Anges et des Vierges, fondée par saint Louis en 1259. L. M.
1 Renaud Molinet était official de Chartres, comme nous l'avons dit note 2, p. 637.
2 Il ne reste que les attaches en parchemin de ces sept sceaux : c'est à peine si l'on retrouve quelques fragments du sceau, en cire brune, de Nicolas de Cannes. Nous le decrivons d'après un autre exemplaire conservé également aux archives d'Eure-et-Loir. — Sceau ogival. La Vierge tenant l'enfant Jésus d'une main et de l'autre un sceptre fleurdelisé. Au-dessous de la Vierge, un chanoine à genoux en prière. Legende : .....magbi Nicho[lai d]e Ca...... Sur la bande qui sépare la Vierge du chanoine : [Av]e Maria. L. M.